De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Unde nos idem ipse copiosissime ammonet multos in delictis et peccatis suis mortuos, quamuis ad Christi societatem et ad illius columbae unicae innocentis et simplicis membra non pertinentes, quae si sola baptizaret illi utique non baptizarent, specie tamen intus uideri et baptizari et baptizare, et in eis quamuis mortuis illius tamen baptismum uiuere, qui non moritur et mors ei ultra non dominabitur. cum ergo et intus sint mortui neque latentes — nam non de illis tanta diceret Cyprianus —, qui uel non pertineant ad illam uiuam columbam uel nondum pertineant, et foris sint mortui qui manifestius ad eam uel non pertineant uel nondum pertineant, uerumque sit non posse ab eo uiuificari alterum qui ipse non uiuit, manifestum est eos, qui intus a talibus baptizantur, si uera conuersione cordis accedunt, ab eo uiuificari cuius est baptismus, si autem saeculo uerbis et non factis renuntiant, quales Cyprianus et intus esse testatur, nec ipsos uiuificari nisi conuertantur et uerum tamen habere baptismum, etiamsi non conuertantur; unde etiam exteriores mortuos, quamuis neque uiuant neque uiuificent, habere tamen baptismum uiuum qui eis tunc prosit ad uitam, si conuertantur ad pacem, similiter manifestum est.

Quapropter qui tunc ab haeresibus uenientes in eodem Christi baptismo quem foris acceperant suscipiebant et dicebant se ueterem consuetudinem sequi, sicut etiam nunc ecclesia suscipit, frustra contra eos dicebatur aput ueteres haereses et schismata prima adhuc fuisse initia, ut hi illic [*]( 3 cap. 18 et 19] cf. Cypr. ep. 71 5 cf. Cant. 6, 8 9 cf. Rom. 6, 9 17 cf. Cypr. ep. 11, 1 ) [*]( 3 moltos Jml 4 et om. ppr. suis et peccatis v a christo §pr. 5 in innocentis p pr. 9 quia L illi non ultra v 10 sunt Mml non om. L 11 ad illam-12 nondum pertineant om. MVp. ad illam-13 non pertineant om. <; 12 sunt Mml 15 eos s. I. L 16 conuersatione NVml 18 quale Nml 19 tamen uerum v 24 uenientem Kml 25 quem] quo Vml quam p.ç 26 se] si Nml 27 suscipit ecclesia v 28 haereseos et schismatum Cypr. )

284
essent qui de ecclesia recedebant et hic baptizati prius fuerant, quos tunc ad ecclesiam reuertentes et paenitentiam agentes necesse non erat baptizari. statim enim, ut unaquaeque haeresis existebat et a congregatione catholicae communionis exibat, non dico alio die, sed et ipso die poterat inruentes in se aliquos baptizare. et ideo si uetus haec erat consuetudo, ut sic susciperentur, quod nec ipsi qui contra disserebant negare potuerunt, nulli paulo adtentius aduertenti potest esse dubium etiam eos sic esse susceptos, qui foris in haeresibus baptizati sunt.

Illud autem quid habeat rationis non uideo, ut nondum dicatur ouis errans, cui quaerenti salutem ohristianam in haereticorum incidere errorem et aput eos contingit baptizari, et ouis iam facta dicatur in ipsa intus catholica, qui saeculo uerbis solis et non factis renuntiauit et in ea cordis falsitate baptismum accepit. aut si et talis non fit ouis nisi cum se ad deum ueraci corde conuerterit, sicut iste non quando fit ouis baptizatur, si iam baptizatus erat, sed ouis nondum erat, sic et ille qui uenit ab haereticis ut ouis fiat non tunc baptizandus est, si aput illos iam eodem baptismo baptizatus erat, quamuis adhuc ouis non erat. quapropter cum omnes etiam intus mali auari inuidi ebriosi et contra disciplinam christianam uiuentes merito dici possint et mendaces et tenebrosi et mortui et antichristi, numquid tamen propterea non baptizant, quia nihil potest esse commune mendacio et ueritati, tenebris et luci, morti et inmortalitati, antichristo et Christo?

Non itaque de sola consuetudine, sed etiam de ueritatis ratione praesumit, qui nullorum hominum peruersitate peruersum fieri dicit sacramentum dei quod etiam in peruersis esse declaratur. certe Iohannes apostolus apertissime dicit: qui [*](30 I Ioh. 2, 9 ) [*](1 fuerant priue J 3 baptizare Cypr. 4 exiebat p 5 et om. β 8 attentius KLMm2N 9 cos s. I. K 11 illut Lml quod Jml 13 incideret Mmlp. 15 et non factis om. J 16 accipit Mf1; 18 pro ouie**** N pabtizatus L 20 illos] eos $v 23 possunt M 29 dei sacramentum v in om. Jml peruersi L )

285
odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc, et iterum: qui odit fratrem suum homicida est. cur ergo tales intus baptizant, quos in maliuola inuidia fuisse Cyprianus ipse commemorat?

Quomodo aquam mundat et sanctificat homicida? quomodo benedicunt oleum tenebrae? si autem deus adest sacramentis et uerbis suis, per qualeslibet administrentur, et sacramenta dei ubique recta sunt et mali homines quibus nihil prosunt ubique peruersi sunt.