De Baptismo
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
\'At enim scriptum est de haereticis quod a semet ipsis damnati sunt.\' quid ergo? et illi non a semet ipsis damnati sunt quibus dictum est: in quo enim alterum iudicas temet ipsum condemnas? his autem dicit apostolus: qui praedicas non furandum furaris et cetera. et tales profecto erant illi, qui, cum essent episcopi et cum ipso Cypriano in unitate catholica constituti, fundos insidiosis fraudibus rapiebant, praedicantes utique populo apostoli uerba dicentis: neque rapaces regnum dei possidebunt.
Quapropter ipsius etiam epistulae quae ad Pompeium scripta est ceteras sententias ex eisdem regulis breuiter percurrere non morabor. contra mandatum dei esse, quod uenientes [*](3 cf. Cypr. ep. 74, quae in sequentibus refellitur 17 cf. Tit. 3, 11. Cypr. ep. 74, 2 19 Rom. 2, 1 20 Rom. 2, 21 25 I Cor. 6, 10 ) [*]( 1 licet om. Nml 3 ipse scripsit Nml scribit (iv 4 romano Lml 5 istam N 6 contra] con L 10 habet p pr. parua Nml 13 obponebatur Nml apponebatur Mmlp.ç 14 sumsisse Kp. 15 ab s. l, L 16 reperiantur LNv 17 scripta sunt L 18 quid ergo-damnati sunt mg. K 22 illi erant L 24 ubique in ras. J populis Fv, om. Mp.ç dicentes Nmlç 27 isdem LNml ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 10 )
Iam de templo dei et quomodo accipiendum sit: quotquot in Christo baptizati estrs Christum [*]( 7 cf. Cypr. ep. 74, 4 17 cf. Sap. 1, 5 27 Gal. 3, 27. Cypr. ep. 74, 5 ) [*]( 2 scripturarum] add. auctoritate Jm2Nm2Vv 3 pseudo- s. I. K speudochristianos L 4 quia Nml 5 habere w putuerint Nml communem Mm2NVv 7 baptisma Mv dicit v 8 saparati L 9 a (ab Mp.ç) spiritu sancto Lfiv alt. a om. L paptismo Jm2 10 cum 8. I. K 11 in ecclesia et ipse v 13 nam] non Nml 14 quemammodum Mp. 16 ecclesia Mml 17 spiritus sanctus KLNVqv 19 aufert se L aufert bis Kml 21 adhibetur Nmlqml 27 quodquod JmlKNml quotquod Vmlq )
Si propterea filios deo generare non potest haeresis per Christum, quia Christi sponsa non est, nec turba illa malorum intus constitutorum potest, quia et ipsa Christi sponsa non est. designatur enim Christi sponsa sine macula et ruga. ergo aut non omnes baptizati filii sunt dei aut potest et non sponsa generare filios dei. sicut autem quaeritur, utrum spiritaliter natus sit qui baptismum Christi aput haereticos accepit, ita quaeri potest, utrum spiritaliter natus sit qui baptismum Christi non ad deum ueraci corde conuersus in catholica accepit, nec tamen ideo baptismum non accepit.