De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Sed tamen quia inuidia diaboli mors intrauit in orbem terrarum et imitantur illum qui sunt ex parte ipsius, non per illud quod a deo creati sunt, sed per illud quod a se ipsis peruersi sunt, sicut commemorat ipse Cyprianus, quia et diabolus antequam esset diabolus angelus fuit et bonus fuit, unde. sunt in unitate Christi qui sunt ex parte diaboli? procul dubio, sicut ipse dominus ait, inimicus homo hoc fecit, qui superseminauit zizania. sicut ergo et intus quod diaboli est arguendum est, sic et foris quod Christi est agnoscendum est. an extra unitatem ecclesiae non habet sua Christus et in unitate ecclesiae habet sua diabolus? hoc fortasse de hominibus dici potest, ut sic extra ecclesiae communionem non habeat deus aliquem suorum. sicut inter angelos sanctos non habet diabolus aliquem suorum, ecclesiae uero huic quae adhuc carnis mortalitatem portat, quamdiu peregrinatur a domino, licuerit diabolo miscere [*]( 7 cf. I Cor. 9, 22 8 cf. Matth. 13, 29 10 cf. Phil. 1, 15-18 12 cf. Sap. 2, 24--25 18 Mattb. 13, 28. 25 19 uerba sicut ergo- p. 238, 20 inprobnndum = Eug. cap. 210 27 cf. II Cor. 5, 6 ) [*]( 3 non ut β cupiditate Mml thesaurizarent LMNV 4 idolatras Lpq 8 eradicetur .lLMmlNmlp.ç 9 tritticum JK 10 Paulum apostolum Kv maleuolos Kv 12 inuidia] inmundi L 13 ipsius] illius fto 16 antequam esset diabolus om. J 22 in om. Ntnl 24 communionem ecclesiae v non habeat-sanctos om. Lml 25 habuit Lml )

238
zizania, hoc est malos homines, et permissus sit propter ipsius ecclesiae peregrinationem, ut requies illius patriae qua sancti angeli perfruuntur desideraretur ardentius; de sacramentis autem hoc dici non potest. sicut enim ea possunt habere adque tractare non ad salutem, sed ad perniciem suam in qua igni destinata sunt interiora zizania, sic et exteriora zizania, quae ab interioribus recedentibus acceperunt, quia recedentia non amiserunt. quod sine dubio manifestatur cum redeuntibus non restituitur, quando forte aliqui ex eis ipsis qui recesserant reuertuntur. nec quisquam dixerit: quid enim frumenti habent zizania? si enim hoc ita est, et intus et foris ad hoc dumtaxat par condicio est. neque enim in zizaniis exterioribus non inueniuntur grana frumenti et in interioribus inueniuntur. de sacramento autem cum quaeritur, non utrum habeant aliquid frumenti zizania quaeritur, sed utrum habeant aliquid caeli. et exterioribus enim et interioribus zizaniis cum ipso tritico est pluuia communis, quae caelestis et dulcis est ipsa, etiamsi ex ea zizania steriliter crescunt. sic et euangelicum Christi sacramentum diuinum et suaue est neque propter eorum sterilitatem quos etiam foris conpluit inprobandum.

Dixerit aliquis interiora zizania facilius in frumentum conuerti. concedo ita esse, sed quid hoc pertinet ad baptismum iterandum? numquid, si forte aliquis ab haereticis conuersus conuersionis suae tempore ac facilitate praeuenerit eum, qui tardius intus a malitia corrigitur et mutatur, ei non est iterandum baptisma, et illi qui praeuentus est ab eo qui ex haereticis uenit, quia tardius correctus est, iterandum est? nihil ergo ad rem pertinet de qua nunc quaestio est, quis serius se tardiusue conuertat a propria peruersitate ad [*]( 3 desideretur Mm2 6 interiore Mmlp.ç 7 ammiserunt Lml 8 recedentibus J 9 aliquis KLMmlN\\ui Eug. qui om. Lml reuertentur Jml reuertitur jxm2 10 ne Mpq habet JLMmlNVm2\\i.zEugom. Vml 11 conditio NRv 13 grana] gratia L 14 cum] non Lml 16 trittico JK 17 etiam sicut J 19 sterelitatem FJJU; 20 compluit KLN 25 a om. Nml 28 de qua in ras. L quis] qui JLMm2N(; quae MmlVp. 29 se om. L dardiusue J )

239
rectitudinem fidei uel spei uel caritatis. etsi enim interiores mali facilius possunt boni fieri, aliquando tamen et de numero exteriorum quidam quosdam interiores conuersione praeueniunt et illis in sterilitate manentibus unitati reconciliati fructum adferunt cum tolerantia siue tricenum siue sexagenum siue centenum. aut si zizania ea sola dicenda sunt quae usque in finem in maligno errore perdurant, et foris multa frumenta sunt et intus multa zizania.

At enim peiores sunt exteriores quam interiores mali. magna quidem quaestio est, utrum peior fuerit Nicolaus iam exterior quam Simon adhuc interior, quia ille haereticus, iste magus. quodsi ipsa diuisio, quia uiolatae caritatis certissimum indicium est, grauius habetur malum, concedo ita esse. sed multi amissa caritate propterea non exeunt foras, quia saecularibus emolumentis tenentur et sua quaerentes, non quae Iesu Christi, non a Christi unitate, sed a suis commodis nolunt recedere. unde dictum est in laude caritatis: non quaerit quae sua sunt.

Nunc ergo quaeritur quomodo poterunt homines ex parte diaboli pertinere ad ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, de qua etiam dictum est: una est columba mea. quodsi non possunt, manifestum est eam inter alienos gemere et intrinsecus insidiantes et extrinsecus oblatrantes. tales tamen etiam intus et accipiunt baptismum et habent et tradunt sanctum per se ipsum nec ulla ex parte illorum malignitate uiolatur, in qua in finem [*]( 5 cf. Matth. 13, 23. Luc. 8, 15 10 cf. Apoc. 2, 6 11 cf. Act. 8, 9-24 15 cf. Phil. 2, 21 17 I Cor. 13, 5 20 cf. Eph. 5, 27 22 Cant. 6, 8. ) [*]( 2 ficilius Jml 3 quidem L conuersatione LVml 4 sterelitate Vp., unitate Nml 5 trigenum Nm2 6 si om. p zizaniae (zizania M) sola p 7 in] im Nml 10 iam] aut J exterior iam v * 11 Simon] bi non L 12 certissimum s. l. K 13 iudicium p.ç 15 emulumentis L 16 uolunt L 19 poterunt Kml poterant cet. p 23 insidiantes et extrinsecus s. l. K 26 alt. in s. l. K fine Vmlp.,)

240
usque perdurant. quocirca idem nos beatus Cyprianus docet per se ipsum esse considerandum baptismum uerbis euangelicis, sicut accepit ecclesia, consecratum, non adiuncta neque permixta ulla peruersitate adque malitia siue accipientium siue tradentium, quandoquidem ipse utrumque nos ammonet, et intus fuisse quosdam non seruantes beniuolam caritatem, sed in inuidia et maliuola dissensione uersatos, de quibus Paulus apostolus locutus est, et ex parte diaboli esse inuidos, sicut in epistula quam de zelo et liuore scripsit apertissima uoce testatur. quamobrem cum manifestum sit fieri posse, ut in eis qui sunt ex parte diaboli sanctum tamen sit sacramentum Christi non ad salutem, sed ad iudicium eorum, non solum si post acceptum baptismum peruertantur, sed etiam si tales accipiant, sicut idem Cyprianus ostendit, saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, nec ideo, si correcti postea fuerint, illud quod peruersi acceperant iterandum est, quantum arbitror, iam claret et liquet in ista quaestione de baptismo non esse cogitandum quis det sed quid det, aut quis accipiat sed quid accipiat, aut quis habeat sed quid habeat. si enim homines ex parte diaboli et ideo nequaquam ad columbam unicam pertinentes possunt tamen et accipere et habere et dare baptismi sanctitatem nullo modo sua peruersitate uiolatam, sicut ex ipsius Cypriani litteris ammonemur, ut quid tribuimus haereticis aliena? ut quid dicimus eorum esse quod Christi est, ac non potius in eis et imperatoris nostri signa cognoscimus et desertorum facta emendamus? quapropter aliud est quidem, sicut dicit sanctus Cyprianus, eos qui intus in ecclesia sunt in nomine Christi loqui, [*](14 Cypr. ep. 11, 1 27 Cypr. ep. 73, 14 ) [*]( 1 nos idem v 2 considerandum esse v 5 utrumque nos ipse v admonet MNm2 6 beneuolam Kmlv 7 in om. Pp)*. inuidiam L 8 sicut] et add. Kml 9 libore Vp.ç 14 accipiunt v 16 fierint Nml persi Jml acciperant Nml 19 pr. quid] qui Kml 21 pr. et om. w 23 admonemur KMNm2 admouemur L 25 signato Kml 28 all. in] de Cypr. )
241
aliud eos quiforissunt et contra ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare. sed et multi qui intus sunt . contra ecclesiam faciunt male uiuendo et in suam uitam infirmas animas traducendo, et nonnulli qui foris sunt in Christi nomine loquuntur nec operari quae Christi sunt sed foris esse prohibentur, quando eos ut sanentur uel corripimus uel arguimus uel hortamur. nam et ille foris erat qui cum discipulis non sequebatur et in nomine Christi expellebat daemonia, quod dominus ne prohiberetur ammonuit, quamuis utique in quo saucius erat curandus esset illis uerbis domini ubi ait:quinon est mecum aduersus me est, et qui mecum non colligit spargit. et foris ergo fiunt aliqua in nomine Christi non contra ecclesiam et intus ex parte diaboli contra ecclesiam.