De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Non ergo inuenimus ab apostolis aliquem, cum aput haereticos baptizatus esset, in eodem baptismo admissum esse et communicasse. sed neque hoc inuenimus, ab haereticis aliquem uenientem, qui aput illos fuerit baptizatus, ab apostolis denuo baptizatum. sed illa consuetudo, quam etiam tunc homines sursum uersus respicientes non uidebant a posterioribus institutam, recte ab apostolis tradita creditur, et talia multa sunt, quae longum est repetere. quapropter si non nihil dicebant, quibus id quod ei uisum est uolens persuadere Cyprianus ait: nec quisquam dicat: \'quod accepimus ab apostolis hoc sequimur\', quanto robustius nunc dicimus: \'quod ecclesiae consuetudo semper tenuit et quod haec disputatio dissuadere non potuit et quod plenarium concilium confirmauit, hoc sequimur\'! huc accedit, quia bene perspectis ex utroque latere disputationis rationibus et scripturarum testimoniis potest etiam dici: \'quod ueritas declarauit, hoc sequimur.\'

Nam reuera illud, quod quidam Cypriani disputationibus opponebant, quod ait apostolus: uerumtamen omni modo siue per occasionem siue per ueritatem Christus adnuntietur, recte Cyprianus refellit ostendens ad causam haereticorum non pertinere, quoniam de his dicebat apostolus, qui cum maliuola inuidia sua quaerentes interius uersabantur. Christum quidem adnuntiabant, sicut se habet ueritas qua Christo credimus, sed non eo animo quo a bonis euangelistis illius columbae filiis adnuntiabatur. neque enim de haereticis, inquit, aut de eorum baptismo [*]( 2 cf. Gal. 2, 14 12 Cypr. ep. 73, 13 21 Phil. 1, 18 28 Cypr. ep. 73, 14 ) [*]( 2 petrus apostolus L 4 esset et in Nml esse et] esset Kml 9 creditor Nml talia JKVm2v alia cet. 12 nec] ne KVv 13 sequitur L 14 et om. p pr. v 16 huc] hoc Nml quia] quod Vv 17 utraque Nml et s. l. L testimoniis scripturarum L 18 potes $pr. 20 quidem LV 21 apostolus ait v 22 occa.sionem N 25 maleuola Vv 29 inquid Nmlg )

233
loquebatur in epistula sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. loquebatur de fratribus siue inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus siue euangelicam ueritatem de dei timore seruantibus. et quosdam ex eis posuit uerbum dei constanter adque intrepide locutos, quosdam uero in inuidia et dissensione uersatos, quosdam seruasse circa se beniuolam caritatem, alios uero habuisse maliuolam dissensionem, se tamen patienter omnia sustinere, dummodo siue in ueritate siue per occasionem nomen Christi quod Paulus praedicabat ad plurimorum notitiam perueniret et noua adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. porro aliud est eos qui intus in ecclesia sunt in nomine Christi loqui, aliud eos qui foris sunt et contra ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare. haec uerba Cypriani ammonere nos uidentur, ut distinguamus inter eos qui foris mali sunt et eos qui intus mali sunt. et illos de quibus dicit apostolus, quod euangelium non caste, sed per inuidiam adnuntiarent, intus fuisse dicit et uerum dicit. hoc tamen puto me non temere dicere: si foris nemo potest aliquid habere quod Christi est, nec intus quisquam potest aliquid habere quod diaboli est. si enim hortus ille clausus potuit habere spinas diaboli, cur non et extra hortum potuit manare fons Christi? si autem [*]( 21 cf. Phil. 1, 17. 15 25 cf. Cant. 4, 12 ) [*]( 1 loquebantur L 2 potuisse p pr. uerum (s. I.) loquebantur (n del.) N 3 ecclesiae M 6 domini Cypr, 7 in om. Km] 9 ali- . quos Cypr. maleuolam Vv 10 se] sed JKm2LNVml sed tamen omnia se patienter v 15 crebesceret LVml creberesceret Vm2q 16 pr. in om. Vml alt. in om. JLNmlp de nomine Cypr. aliud est eos Cypr. 18 baptizare Mv Cypr. baptizari cet. et Cypr. codd. CLN admonere LMNm2v 19 ut s. 1. N qui-eos om. J mali- foris v 20 sint Vg alt. et] ut p 21 set Jm2 et cet. v, cf. p. 25, 7 22 utrumque dicit] dicat Mm2 23 habere aliquid Mp.<; 26 et s. 1, L manere LmlNmlVjj.? )
234
non potuit, unde in his qui intus erant etiam ipsius apostoli Pauli temporibus tantum malum inuidiae et maliuolae dissensionis? haec enim uerba Cypriani sunt. an forte inuidia et maliuola dissensio paruum malum est? quomodo ergo isti erant in unitate qui non erant in pace? uox enim non mea. nec cuiusquam hominis, sed ipsius domini, nec per homines, sed per angelos sonuit Christo nato: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. quod utique nato in terris Christo non sonaret ore angelico, nisi deus hoc uellet intellegi, eos esse in unitate corporis Christi qui sunt in pace Christi, eos autem esse in pace Christi qui sunt bonae uoluntatis. porro sicut in beniuolentia bona uoluntas, sic in maliuolentia mala uoluntas est..

Iam uero ipsa inuidia, quae non potest esse nisi maliuola, quantum malum est! non- quaeramus alios testes. sufficit nobis ipse Cyprianus, per quem tam multa de zelo et liuore dominus ueracissima intonuit et salubria praecepit. legamus ergo epistulam Cypriani de zelo et liuore et uideamus quantum malum sit inuidere melioribus, cuius mali originem ab ipso diabolo extitisse memoriter docet. zelare, inquit, quod bonum uideas et inuidere melioribus leue aput quosdam et modicum crimen uidetur, fratres dilectissimi. deinde paulo post, cum eius mali caput adque originem quaereret: hinc diabolus, inquit, inter initia statim mundi et periit primus et perdidit. et paulo post: quale malum est, inquit, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumueniri et subuerti [*]( .. 7 Luc. 2, 14 20 Cypr. de zelo et liuore c. 1 24. 26 ibid. c. 4 ) [*]( . l in om. L,\' pauli apostoli L 2 discensionis Lml 3 inuidiae Mpmlq inuida (om.. et) Vml 4 discensio Ltml 5 quia$pr. 6 nec cuiusquam] aut alicuius (iv 7 nato Christo v 9 sonarent L 10 nisi.. p. corpus L 12 beneuolentia ppr. v 15 alios om. L 16 quam Nml 17 libore V,J. 18 libore Yp.ç 20 memorabiliter v iuquid Vmlz 22 ff dd Jfji? 23 delectissimi Nml postpaul-o J 24 inquid q 25 perit Cypr. 26 post om. L inquid Ve; ff Me; dd Mp.e; 27 in quo Ktnl)

235
alta illa et praeclara sublimitas potuit, quo deoeptus est ipse qui decepit. exinde inuidia grassatur in terris, dum liuore periturus magistro perditionis obsequitur, dum diabolum qui zelat imitatur, sicut scriptum est, inuidia autem diaboli mors intrauit in orbem terrarum. imitantur ergo \'illum qui sunt ex parte eius\'. haec uerba Cypriani in epistula populis nota quam uera quam fortia recognoscimus. uere decuit Cyprianum de zelo et liuore et arguere grauiter et monere, a quo tam mortifero malo cor eius penitus alienum tanta caritatis abundantia conprobauit. qua uigilantissime custodita cum collegis suis non maliuole de baptismo diuersa sentientibus nec ipse maliuola contentione, sed humana temptatione aliter sapiens, quod illi deus in caritate perseueranti cum uellet postea reuelaret, in communionis unitate permansit aperte dicens: neminem iudicantes nec a iure communionis aliquem si diuersum senserit amouentes. neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit. et in fine huius epistulae: haec tibi breuibus, inquit, pro nostra mediocritate rescripsimus, frater carissime, nemini praescribentes aut praeiudicantes quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, [*](5 Sap. 2, 24—25 14 cf. Phil. 3, 15 16 Cypr. sentent. episc. praef. 20 Cypr. ep. 73, 26. ) [*]( 1 quod Lq 3 magistrum Nm2 .4 subsequitur N 5 autem om. KVv 6 introiuit Cypr. 8 fortia sint v 9 docuit Nmlsnt2 10 mouere J alienatum MVp. 11 comprobauit K conprobabit Nm.l {}uia Minlp. custodit N 13 maliuolea Nml 16 neque KVo aut Cypr. 17 ammouėntes L 19 ab Nml suas N 20 breuiter Kv inquid Kml 22 nemine jaml praedicantes L 23 unus- om. Nml 24 liberam] libertatem L. )
236
cum quibus diuinam concordiam et dominicam pacem tenemus\', maxime cum et apostolus dicat: \'si quis autem putauerit contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesia dei.\' seruatur a nobis patienter et leniter caritas animi, collegii honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii. propter hoc etiam libellum nunc de bono patientiae quantum ualuit nostra mediocritas permittente domino et inspirante conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus.

Hac ille caritatis patientia tolerauit non solum in obscura quaestione bonos collegas non maliuole aliud sentientes, sicut et ipse toleratus est, donec processu temporis saluberrima consuetudo, quando deus uoluit, etiam declarata ueritate plenario concilio firmaretur, sed etiam malos manifestos sibique notissimos, qui non obscuritate quaestionis aliter sapiebant, sed perditae uitae moribus contra quam praedicabant faciebant, sicut de illis apostolus dicit: qui praedicas non furandum furaris. de talibus enim et iste sui temporis episcopis collegis suis et secum in communione manentibus in epistula sua dicit: esurientibus in ecclesia fratribus habere argentum largiter uelle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere. hic enim nulla est quaestionis obscuritas. aperte scriptura clamat: neque auari neque rapaces regnum dei possidebunt et: qui pecuniam suam non dedit in usuram et: omnis fornicator et [*]( 3 I Cor. 11, 16 19 Rom. 2, 21 22 Cypr. de lapsis c. 6 26 I Cor. 6, 10 27 Ps. 14, 5 28 Eph. 5, 5 ) [*]( 5 lentiter Mmlpmlq 6 honor om. J 7 nunc] hunc Mm2 8 bona. Jml 9 et inspirante domino v 10 ad te] ante J promisimus Kml 13 in] non L aliut ç 14 praecessu Fp. 15 quando (n s. I.) K 17 obsecuritate Mmlp.c; 19 faciebant om. jipr. dicit de illis apostolus v 21 suis collegis v 25 foenus Nm2 fenus Mv 28 non om. KL. del. Nm2 in] ad S aut immundus aut ç )

237
inmundus et auarus, quod est idolorum seruitus, non habet hereditatem in regno Christi et dei. tales ergo auaros ille, ut non solum sua cupide thensaurizarent, sed et aliena fraudulenter eriperent, tales idololatas, sicut et ipse intellegit adque conuincit, non utique argueret, nisi nosset; neque enim aduersus coepiscopos suos falsum testimonium diceret. et tamen eos propter Christum, qui pro infirmis mortuus est, ne ante tempus eradicatis zizaniis simul eradicaretur et triticum, paternae et maternae caritatis uisceribus tolerauit, imitatus utique apostolum Paulum, qui maliuolos et inuidos sibi eadem circa ecclesiam caritate sustinuit.