De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Quid quod etiam mirum est, quod accidere posse inuenit qui diligenter aduertit, quosdam salua caritate docere aliquid inutile, sicut Petrus gentes iudaizare cogebat, sicut ipse Cyprianus haereticos denuo baptizari — unde talibus bonis membris in caritate radicatis et in aliquo non recte ingredientibus dicit apostolus: si quid aliter sapitis, id quoque deus uobis reuelabit —, et quosdam rursus sine caritate docere aliquid salubre, de qualibus dominus ait: cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. unde et apostolus de illis inuidis et maliuolis, christianam tamen salutem adnuntiantibus: siue occasione, inquit, siue ueritate Christus adnuntietur. quapropter et intus et foris peruersitas hominum corrigenda est, diuina [*]( 8 cf. Luc. 9, 49-50 10 Matth. 12, 30 16 cf. Gal. 2, 14 19 Phil. 3, 15 22 Matth. 23, 2-3 25 Phil. 1, 18 2 baptizare Mv Cypr. baptizari cet., cf, p. 233, 18 molti Jml 4 in om. JLNmlfy 5 locantur V 6 corripiamus pFf. 7 sequebatur Christum NVv 9 ammonunt Nml admonuit MNm2 10 illius L 11 aduersum (iv 14 etiam om. L 16 cogebat iudaizare Kmlv 20 nobis deus v reuelauit j) 21 qualibus] libus Jml ait] dicit v 22 cathedra p 23 nolite facere v 24 maleuolis Kv 25 occassione Nml 26 inquid q ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 16 )

242
uero sacramenta et eloquia non hominibus tribuenda. non itaque patrocinatur haereticis, qui non eis tribuit quod etsi aput eos, non tamen ipsorum esse cognoscit. non nos concedimus haeretico baptismum, sed illius baptismum, de quo dictum est: hic est qui baptizat, ubicumque inuenerimus agnoscimus. perfidus autem et blasphemus si in perfidia et blasphemia permanserit, nec extra ecclesiam nec intra ecclesiam remissionem accipit peccatorum, aut si propter uim sacramenti ad punctum temporis accipit, et foris et intus eadem uis operatur, sicut uis nominis Christi expulsionem daemoniorum etiam foris operabatur.

At enim inuenimus apostolos in omnibus epistulis suis execrari et detestari haereticorum sacrilegam prauitatem, ita ut dicant sermonem eorum sicut cancer serpere. quid enim? et illos, qui dicebant: manducemus et bibamus, cras enim morimur, nonne corruptores morum bonorum per mala conloquia Paulus esse manifestat, continuo subiungens: corrumpunt mores bonos conloquia mala? et tamen eos intus fuisse significauit cum ait: quomodo dicunt quidam in uobis quia resurrectio mortuorum non est? auaros autem ubi non detestatur? aut uero potuit quicquam dici uehementius, quam ut idolorum seruitus auaritia diceretur, sicut idem apostolus posuit nec Cyprianus aliter intellexit et litteris suis ubi opus erat inseruit? qui tamen confitetur temporibus suis in ecclesia fuisse non qualescumque auaros, sed raptores et faeneratores, nec quoslibet homines, sed episcopos. quamquam et istos, de quibus ait apostolus: sermo eorum sicut cancer serpit, uellem intellegere foris fuisse; sed me [*]( 5 Ioh. 1, 33 12 cf. Cypr. ep. 73, 15 15 I Cor. 15, 32 17 I Cor. 15, 33 19 I Cor. 15, 12 22 cf. Eph. 5, 5 27 II Tim. 2, 17 ) [*]( 2 haereticus Jml etsi] si et Nv 4 haereticis L 8 accepit L, om. q 11 foris etiam v 13 exsecrari Vv 16 moriemur Nm2$v mores Nml 19 quidam in nobis s. l. K 21 quidquam dici potuit v 24 suis temporibus v 26 feneratores pv 28 sed] se V me ipse (del.) cyprianus ipse V Cyprianus ipse me v )

243
Cyprianus ipse non sinit. cum enim ad Antonianum scribens ostenderet ante tempus ultimae separationis iustorum et iniquorum nullo modo esse propter commixtionem malorum ab unitate ecclesiae recedendum, ubi declarat quam sit sanctus et illa quam meruit martyrii claritate dignissimus, ait: quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et lenitatis obliuio et arrogantiae suae quanta iactatio, ut quis audeat aut facere posse se credat, quod nec apostolis concessit dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere aut, quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetura tritico separare, cumque apostolus dicat: \'in domo autem magna non solum uasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia\', (aurea et argentea uasa uideatur eligere, lignea uero et fictilia) contemnere et abicere et damnare, quando non nisi in die domini uasa lignea diuini ardoris incendio concrementur et fictilia ab eo cui data est ferrea uirga frangantur. sic igitur arguens Cyprianus eos, qui tamquam malorum consortium deuitantes se ab unitate dirruperant, ostendit magnam domum quam dixit apostolus, ubi essent non solum aurea uasa et argentea, sed et lignea et fictilia, non se intellexisse nisi ecclesiam, ubi essent boni et mali, donec in fine sicut area uentilata purgetur. quod si ita est, in ipsa ecclesia, id est in ipsa domo magna erant uasa in contumeliam, quorum sermo ut cancer serpebat. nam cum de illis apostolus loqueretur, hoc docuit: et sermo, [*]( 5 Cypr. ep. 55, 25 13 II Tim. 2, 20 19 cf. Ps. 2, 9 27 II Tim. 2, 17-20 ) [*]( 1 scribens om. J, cf. p. 252,25 3 ecclesiae unitate v 6 arrogantia et umor (humor {t)$pr. lenitas Vmlpc, 7 et om. Cypr. 8 quis] add. aut Cypr. se posse v 9 a 8. I. K 11 ferre] facere p 12 trittico J 13 sunt uasa aurea [Jw 14 aurea-fictilia om. codd. 16 utrumque et om. Cypr. 17 in om. Cypr. 19 frangatur Nml 20 diuitantes MmlNml 21 diaruperant LNqv diruperant lifm2 22 uasa aurea v ) [*]( 16* )
244
inquit, eorum sicut cancer serpit. ex quibus est Hymenaeus et Filetus, qui circa ueritatem aberrauerunt, dicentes resurretionemiam factam esse, et fidem quorundam subuertunt. firmum autem fundamentum dei stat, habens signaculum hoc: nouit dominus qui sunt eius, et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini. in magna autemdomononsolum uasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia. si ergo et isti, quorum sermo ut cancer serpebat, tamquam uasa in contumeliam in domo magna erant, quam domum magnam ecclesiae ipsius unitatem Cyprianus intellegit, numquid istorum cancer baptismum Christi uiolabat? ita ergo nec foris sicut nec intus quisquam, - qui ex parte diaboli est, potest uel in se uel in quoquam maculare sacramentum quod Christi est. non itaque dat remissam peccatorum sermo qui ut cancer serpit ad aures audientium, sed cum baptisma uerbis euangelicis datur, qualibet ea peruersitate intellegat ille per quem datur uel ille cui datur, ipsum per se sanctum est propter illum cuius est. et si quisque per hominem peruersum id accipiens non accipiat tamen ministri peruersitatem, sed solam mysterii sanctitatem, in bona fide et spe et caritate unitati conpaginatus ecclesiae remissionem accipit peccatorum non per uerba sicut cancer serpentia, sed per euangelica sacramenta de caelesti fonte manantia. si autem ipse qui accipit peruersus est, nec peruerso ad salutem prodest quod datur, et sanctum tamen in eo permanet quod accipitur nec ei si correctus fuerit iteratur.

Nulla itaque participatio est iustitiae et iniquitati, non solum quae foris, sed etiam quae intus est. nouit [*]( 15 cf. Cypr. ep. 73, 15 28 II Cor. 6, 14 29 II Tim. 2, 19 ) [*]( 1 inquid ç 2 hymeneus JKLN himeneua p 4 autem om. p 7 inuocat Mml 10 contumelia p 12 intellexit J 15 remissam Mm2Nv remissa cet. 19 quisque] quia qmlv 21 ministerii JLMm2N ministri$pr. 22 unitate YC 23 accipiat Nml sicut om. Vmlq 24 per om. N 25 accepit L 28 iustitia Pjpr. iniquitate Nml )

245
enim dominus qui sunt eius, et recedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini. nulla etiam communio est luci et tenebris, non solum quae foris, sed etiam quae intus sunt. qui enim odit fratrem suum, ait Iohannes, in tenebris est usque adhuc. et utique illi oderant Paulum, qui in inuidia et maliuolentia et dissensione Christum adnuntiantes arbitrabantur se tribulationem excitare uinculis eius, quos tamen intus fuisse idem Cyprianus intellegit. cum ergo non possint tenebrae inluminare aut iniquitas iustificare, sicut idem dicit, quaero quemadmodum poterunt isti in ipsa intus ecclesia baptizare, quaero quemadmodum uasa illa, quae non in honore sed in contumelia domus magna continet, intra ipsam domum magnam possint sanctificandis hominibus ministrare quod sanctum est, nisi quia illa sanctitas sacramenti nec ab inmundis pollui potest, siue cum per eos datur siue cum ab eis qui\'corde et uita in melius non commutantur accipitur. de quibus intus positis ipse dicit: saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes.

Sunt ergo et intus hostes dei et quorum pectora obsederit spiritus antichristi, et tamen gerunt spiritalia et diuina, quae nec ipsis possunt quamdiu tales sunt ad salutem prodesse nec ipsi ea possunt sua inmunditia maculare. quod itaque dicit: nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et ad salutarem licere qui spargentes adque inpugnantes ecclesiam Christi a Christo ipso aduersarii, ab apostolis eius antichristi nominentur, sic [*](3 II Cor. 6, 14 4 1 Ioh. 2, 9 6 cf. Phil. 1, 15. 17 8 cf. Cypr. ep. 73, 15 17 Cypr. ep. 11, 1 23 Cypr. ep. 73, 15 ) [*]( 2 nominat] nomenat Jml inuocat w 6 in .lKp.r;, om, cet. v inuidia et] inuidiae j3 maliuolentia et] maleuola v 8 eidem Nml 10 poterunt Lml poterant cet. v, cf. p. 239, 19 11 quemammodum MNml 12 honorem et contumeliam v 14 qui ppr. 15 inmundus Nml per eos] eis Vml per eis (sic) Vm2p.ç 17 accipitur post ab eis lin. 16 exhibet M 18 solis 8. Z. K 19 sunt] sicut N pectora] peccata J 23 ad alt. om. MVv Cypr. 24 licerem Nml 25 ab om. Ppr. 26 nominetur Nml nominantur Vml )

246
accipiendum est, quia et foris et intus inueniuntur tales, separationem tamen eorum qui intus sunt ab illius columbae perfectione adque unitate non solum deus nouit in quibusdam, sed etiam homines in quibusdam. quorum in manifesto pessimam uitam confirmatamque nequitiam intuentes et eam praeceptorum diuinorum regulis conparantes intellegunt, quam multis zizaniis et paleis siue foris siue intus positis, sed tamen in fine apertissime separandis dicturus est dominus: recedite a me qui operamini iniquitatem et: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius.