De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Ideo autem non se nouam aut repentinam rem statuisse beatus Cyprianus ostendit, quia sub Agrippino fieri iam coeperat. anni sunt, inquit, multi et longa aetas ex quo sub Agrippino bonae memoriae uiro conuenientes episcopi plurimi hoc statuerunt. proinde ab ipso Agrippino res noua facta est. quomodo autem dicat: adque exinde in hodiernum tot milia haereticorum in prouinciis nostris ad ecclesiam conuersi non aspernati sunt neque cunctati. immo et rationabiliter et libenter amplexi sunt, ut lauacri uitalis et salutaris baptismi gratiam consequerentur, non uideo, nisi forte hoc dicat \'exinde in hodiernum\', quia nulla de illis, ex quo in ecclesia per Agrippini concilium baptizati sunt, quaestio alicuius excommunicationis exorta est. ceterum si permanebat ab Agrippino usque ad Cyprianum consuetudo baptizandi ab haereticis uenientes, ut quid facta sunt a Cypriano de hac re concilia? ut quid eidem Iubaiano dicit non se rem nouam facere aut repentinam, sed ab Agrippino institutam? cur enim Iubaianus de nouitate turbaretur, ut eum per auctoritatem Agrippini sanari oporteret, si ab Agrippino usque ad Cyprianum hoc tenebat ecclesia? cur denique tot eius collegae in concilio dixerunt rationem et ueritatem consuetudini praeponendam ac non potius dixerunt eos, qui aliud facere uellent, et contra ueritatem et contra consuetudinem facere?

De remissione autem peccatorum, utrum per [*]( 5 Cypr. ep. 73, 3 9 ibid. ) [*](def,V) [*]( 1 est agnoscendus v alt. est om. Mp.ç 5 sint Cypr. inquid KmlNmlq 7 conuenientes in unum Cypr. statuerint Cypr. 8 ab ipso om. Kml 11 sint Cypr. 12 sunt Jm2Mv sint cet. Cypr. 13 non sequerentur J 17 ab om. Mmlpq 19 eidem. K 20 ab Agrippino] agrippinus L 21 constitutam v enim] denique L 22 pro auctoritate £ -ritate agrippinij pergit V 28 remissionem p.ç )

208
baptismum aput haereticos fiat, quid mihi uideretur iam in alio uolumine scripsi; sed etiam hic breuiter commemoro. si fit illic remissio debitorum per baptismi sanctitatem, rursus debita redeunt per haeresis aut schismatis obstinationem, et ideo necessarium habent huiusmodi homines uenire ad catholicam pacem, ut haeretici et schismatici esse iam desinant et eorum quae in illos redierant peccatorum purgationem in unitatis uinculo caritate operante mereantur. si autem, quamuis aput haereticos uel schismaticos idem sit baptismus Christi, non tamen ibi operatur remissionem peccatorum propter eandem discordiae foeditatem et dissensionis iniquitatem, tunc incipit ualere idem baptismus ad dimittenda peccata, cum ad ecclesiae pacem uenerint, ut uere dimissa non retineantur neque ut ille baptismus quasi alienus aut alius inprobetur, ut alter tradatur, sed ut idem ipse, qui propter discordiam foris operabatur mortem, propter pacem intus operetur salutem. idem quippe odor erat de quo dicit apostolus: Christi bonus odor sumus in omni loco, et tamen: et in his qui salui fiunt, inquit, et in his qui pereunt aliis quidem odor uitae in uitam, aliis autem odor mortis in mortem. quod etsi de alia re dixit, ad hoc ego posui, ut intellegatur aliquod bonum non solum uitam posse operari bene utentibus, sed etiam mortem male utentibus.

Nec interest, cum de sacramenti integritate et sanctitate tractatur, quid credat et quali fide imbutus sit ille qui accipit sacramentum. interest quidem plurimum ad salutis uiam, sed ad sacramenti quaestionem nihil interest. fieri enim potest ut homo integrum habeat sacramentum et peruersam fidem, sicut fieri potest ut integra teneat uerba symboli et [*]( 1 lib. I c. 11 sqq. 17 II Cor. 2, 15-16 ) [*]( 1 iam om. V in alio iam Kv 2 **si N 3 peccatorum Kml 4 schismaticis JmJ 6 iam esse L 12 ecclesia Fwlfi? 13 ut] non ut iam v 14 alt. ut] aut Vp.ç 18 sumus deo fiml alt. et om. L$pr. iis v qui salui-in his om. J 19 inquid Nml iis v 21 de om. Nml 23 mala Nml 25 quale Vmlp.ç 29 ut om. Nml )

209
tamen non recte credat siue de ipsa trinitate siue de resurrectione uel aliquid aliud. neque enim parua res est in ipsa intus catholica tenere integram fidem, ita ut omnino non de aliqua creatura, sed de ipso deo nihil aliter credat quam ueritas habet. numquidnam ergo, si in ipsa catholica baptizatus postea legendo audiendo et pacifice disserendo ipso domino reuelante cognouerit aliter se antea credidisse quam debuit, denuo baptizandus est? quis autem carnalis et animalis homo non per phantasmata sui cordis euagetur et constituat sibi deum, qualis ei pro suo carnali sensu placuerit, adque ita credat tantum longe aliter quam deus est, quantum a ueritate uanitas differt? uerissimam quippe sententiam dixit apostolus plenus lumine ueritatis: animalis, inquit, homo non percipit quae sunt spiritus dei. et tamen de his hoc dicebat, quos iam fuisse baptizatos ipse manifestat. eis enim dicit: numquid Paulus crucifixus est pro uobis aut in nomine Pauli baptizati estis? habebant ergo isti baptismi sacramentum, et tamen carnaliter sapiendo quid poterant de deo credere nisi secundum sensum carnis suae, ubi animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei? talibus dicit: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. quasi paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. sed nec adhuc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. tales etiam circumferuntur omni uento doctrinae de quibus dicit: ut ultra non simus paruuli, iactati et circumlati omni uento doctrinae. numquid ergo isti, si profecerint usque ad spiritalem hominis interioris aetatem et intellegentiae sinceritate cognouerint, quam longe [*]( 13.19 I Cor. 2,14 16 I Cor. 1, 13 21 I Cor. 3, 1-3 26 Eph. 4, 14 ) [*]( 5 ego Nml 6 audiendo om. L 7 se ante M\\im2c ante se jjiml 8 antem] add. nisi Nm2 9 non om. N fantaernata LMp. fantasma N cordii sui v 10 sensu carnali Vv 13 inquid Nml 22 paruolis Nml 24 nec] ne Vm2 26 quibus] qualibus v paruoli Nml 28 si 8. I. J ) [*]( LI. Augxist, c. Don. I. ) [*]( 14 )
210
aliter per fallaciam suorum phantasmatum de deo crediderint quam ueritas postulabat, iterum baptizandi sunt? sic etiam fieri potest, ut in alicuius haeretici librum catechumenus catholicus incidat et a ueritate nesciens discernere errorem credat aliquid contra catholicam fidem, cui tamen errori uerba symboli non repugnant; sub eisdem quippe uerbis innumerabiles haereticorum errores exorti sunt. putans ergo iste catholici alicuius magni adque docti esse illum librum, si talia credens in catholica baptizetur et posteriore diligentia cognoscat, quemadmodum credere debeat, adque arrepta fide catholica illud ex animo respuat, numquid, si hoc confessus fuerit, denuo baptizandus est? aut si, antequam discat et confiteatur, hoc sentire inueniatur et quid abicere debeat quidue credere doceatur manifestumque fiat in ea falsitate fidei baptizatum fuisse, numquid denuo baptizandus est? quid ita? quia illa sanctitas sacramenti uerbis euangelicis consecrata super eum integra permanebat, sicut eam traditam acceperat, quamuis ipse in carnalis mentis uanitate constitutus aliud cum baptizaretur crederet quam credere debuisset quapropter manifestum est fieri posse, ut fide non integra integrum in quoquam maneat baptismi sacramentum. et ideo illa, quae de diuersorum haereticorum uarietate dicuntur, ad istam quaestionem non pertinent. illud enim in quoque corrigendum est, quod ille per quem corrigitur prauum esse perspexerit, illud sanandum est quod aegrotat, illud dandum est quod non habetur et maxime caritas pacis, sine qua cetera prodesse non possunt. sed tamen cum adsunt non quasi desint tradenda sunt, sed ut fructuose et non perniciose habeantur, per ipsum uinculum pacis et eminentiam caritatis agendum est. [*]( 1 fantasmatum Jtfp. 3 cathecumenus JNml cathicuminus L cathecumiuus Nm2$catholicue catechumenus v 5 certamen Nml 9 post errorem J posteriori M 15 quid] non Jm2 17 manebat v traditum Nml 20 in quoquam] inquam N 22 non om. p pr. 23 unoquoque Nm2Vm2v 25 egrotat—quod a. l. K 27 quasi] quia J )
211

Quamobrem si euangelicis uerbis in nomine patris et filii et spiritus sancti Marcion baptismum consecrabat, integrum erat sacramentum, quamuis eius fides sub eisdem uerbis aliud opinantis, quam catholica ueritas docet, non esset integra, sed fabulosis falsitatibus inquinata. nam sub isdem uerbis,, id est in nomine patris et filii et spiritus sancti, non solum Marcion aut Ualentinus aut Arrius aut Eunomius, sed ipsi carnales paruuli ecclesiae, quibus dicebat apostolus: non potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus, si possent diligenter singuli interrogari, tot diuersitates opinionum fortassis quot homines numerarentur. animalis enim homo non percipit quae sunt spiritus dei. numquid tamen ideo non integrum sacramentum accipiunt aut numquid ideo., si profecerint et opinionum carnalium uanitatem emendauerint, denuo quod acceperant repetendum est? accipit quisque secundum fidem suam, sed quantum capit gubernante illa misericordia dei, de qua praesumens idem apostolus dicit: si quid aliter sapitis, id quoque uobis deus reuelabit. laquei tamen haereticorum et schismaticorum propterea carnalibus nimium perniciosi sunt, quia ipse prouectus eorum intercluditur confirmata sententia uanitatis aduersus catholicam ueritatem et confirmata animositate dissensionis aduersus catholicam pacem. sacramenta tamen, si eadem sunt, ubique sunt integra, etiamsi praue intelleguntur et discordiose tractantur, sicut scriptura ipsius euangelii, si eadem ipsa est, ubique integra est, etiamsi innumerabili falsarum opinionum uarietate adseratur. nam quod ait Hieremias: [*]( 1. 6 Matth. 28, 19 9 1 Cor. 3, 1 12 I Cor. 2, 14 16 cf. Matth. 9, 29 18 Phil. 3, 15. ) [*]( 2 fili Kml, item lin. 6 3 eisdem] eiusdem Mmls 4 esse J 5 si sub KL fort. recte, cf. index \'stili errata\' hisdem JKLMpq eisdrm Nv 7 arius Mv 8 eunonius Jml paruoli Nm1 10 singuli diligenter v 11 oppinionum L opinationum N quod JKLmlMmiNml\\i.q 12 numerentur J 14 proficerint Mml 15 emendauerunt Nml quid Nm1 16 fidem om. ppr. 17 ille Nml illum Nm2 19 reuelauit M 24 integra sunt v ) [*]( 14* )

212
ut quid qui contristant me praeualent? plaga mea solida est: unde sanabor? dum fit, facta est mihi sicut aqua mendax non habens fidem, si figurate adque allegorica locutione prophetiae nusquam poneretur aqua nisi quae baptismum significaret, laboraremus quaerere, quid sibi uelint haec uerba Hieremiae. nunc autem, cum apertissime in Apocalypsi exponantur aquae pro populis positae, cur non intellegam aquam mendacem et sine fide populum mendacem ac perfidum nescio.