De Baptismo

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Scribit ergo ad Iubaianum Cyprianus de haereticorum baptismo, qui uidentur ei foris positi et extra ecclesiam [*]( 6 cf. Gal. 2, 11-14 7 Cypr. sentent. episc. 63 12 ibid. 77 ) [*]( 1 solebat fieri M 2 admonet LMNm2 4 quae] et add. JLml 5 siJ sicut M sic VmlJLç quod ueritas non] quam ueritas v 6 dicimus L 7 felix s. 1. L Buslaceni v Buslacenis Cypr. 8 nemo] nono L 9 preponat qui consuetudinem rationi et ueritati preponat qui consue-tudinem ratio et ueritas excludit semper (tr. semper excludit). Saratio (sic) L 10 obtime Vq 11 apparet huius N 12 Thucca Cypr. 16 liquidae JmlKNp. liquida Vml liquido v eluxerit Vm2v 17 aperuit v perscripserat ppr. 21 putari J sed ad Nml maiori v 22 relegiosissime p. 23 scripsit β 24 baptismo usque ad p. 207, 22 ut eum pro aucto- desunt in V, uno folio deperdito eij eis Kml )

205
constituti uindicare sibi rem nec iuris sui nec potestatis: quod nos, inquit, nec ratum possumus nec legitimum putare, quando hoc aput eos esse constet inlicitum. nec nos abnuimus, cum qui aput haereticos uel in aliquo schismate extra communionem ecclesiae baptizatur, non ei prodesse in quantum haereticorum et schismaticorum peruersitati consentit, nec illos qui baptizant, quamuis ipsum et uerum dent baptismi sacramentum, recte tamen facere extra ecclesiam colligere et contra ecclesiam sentire. sed aliud est non habere aliquid, aliud non iure habere uel inlicite usurpare. non itaque ideo non sunt sacramenta Christi et ecclesiae, quia eis inlicite utuntur non haeretici solum sed etiam omnes iniqui et impii. sed tamen illi corrigendi aut puniendi, illa uero agnoscenda et ueneranda sunt.

Dicit sane de hac re non unum, sed duo uel amplius facta esse concilia, sed tamen Africana. nam et in quodam septuaginta et unum episcopos fuisse commemorat, quorum omnium auctoritati uniuersae ecclesiae cum longe pluribus episcopis toto orbe diffusae auctoritatem non dubitamus cum ipsius Cypriani pace praeponere, cuius uniuersae ecclesiae ineuulsibile membrum se esse gaudebat.

Non est autem aqua profana et adultera super quam dei nomen inuocatur, etiamsi a profanis et adulteris inuocetur, quia nec ipsa creatura nec ipsum nomen adulterum est. baptismus uero Christi uerbis euangelicis consecratus et per adulteros et in adulteris sanctus est, quamuis illi sint inpudici et inmundi, quia ipsa eius sanctitas pollui non potest et sacramento suo diuina uirtus adsistit siue ad salutem bene utentium siue ad perniciem male utentium. an uero solis uel [*]( 1 Cypr. ep. 73, 1 15 cf. Cypr. ep. 73, 1 22 cf. Cypr. ep. 73, 1 ) [*](del. v) [*]( 1 uindicari Nml 2 inquid Nml conputare Cypr 3 eos om. Mml!J-ç 4 cum scripsi eum codd. v aliqua Mmlpc, 7 consensit Nml illis Mml 12 et impii om. Kml 16 esse] fuisse Nml affricana L 17 episcopatu Nml 18 in uniuersae L uniuersa Nml 21 se om. J 23 nomen dei KMp.v inuocaturj inuocetur Isml 24 nomen ipsum Lml 29 pernetiem L )

206
etiam lucernae lux, cum per caenosa diffunditur, nihil inde sordium contrahit, et baptismus Christi potest cuiusquam sceleribus inquinari? si enim ad ipsas res uisibiles quibus sacramenta tractantur animum conferamus, quis nesciat eas esse corruptibiles? si autem ad id quod per illas agitur, quis non uideat non posse corrumpi, quamuis homines per quos agitur pro suis moribus uel praemia percipiant uel poenas luant?

Recte autem non mouit Cyprianum, quod scripsit Iubaianus Nouatianenses rebaptizare eos qui ad se ex catholica uenirent. neque enim quidquid haeretici peruerse fuerint imitati propterea faciendum a catholicis non est, quia illi simi- Uter faciunt; sed aliud est cur haeretici rebaptizare non debeant, aliud cur catholica. haeretici enim nec si in catholica faciendum esset facere deberent, quia hoc in catholicis non esse dicunt, quod ipsi cum ibi essent acceperunt et cum discederent abstulerunt. catholica uero propterea non debet iterare baptismum qui aput haereticos datus est, ne iudicare uideatur ipsorum esse quod Christi est aut eos non habere, quod intus cum acciperent amittere utique foras exeundo non possent. hoc enim etiam ipse Cyprianus cum ceteris statuit, ut, si ab haeresibus redirent ad ecclesiam quicumque in ea fuerant baptizati, non iam per baptismum sed per paenitentiam reciperentur. unde constat eos non posse amittere recedentes quod non recipiunt remeantes. non autem, sicut haeresis ipsorum est, sicut error ipsorum est, sicut sacrilegium dissensionis ipsorum est, sic etiam baptismus qui Christi est dici debet ipsorum. itaque cum illa ipsorum mala quando redeunt [*]( 9 cf. Cypr. ep. 73, 2 20 cf. Cypr. sentent. episc. 8 extr. ) [*](def. V) [*]( ■ 1 cenosa Mp.ç 5 illos Lml 6 non om. Mmlp. 9 nouatianensis N 13 pr. catholica] catholicam Mmlp. catholici Jm2Mm2 haeretici] add. re L 14 deberet Jml in catholicis hoc v 19 acceperint Nv- ammittere L possunt JmlMv 20 ipse etiam v 21 fuerant in ea v fuerint L 22 receperentur Lml 23 ude Lml non posse om. L 24 remanentes Mp.ç 25 terror Nml sagrilegium N 26 ipsorum est. sicut error ipsorum est sic etiam L qui om. L 27 mala. ipsorum v )

207
corriguntur, in eo quod ipsorum non est ille agnoscendus est cuius est.