Spiritus autem sanctus quod in sola catholica per manus inpositionem dari dicitur, nimirum hoc intellegi maiores nostri uoluerunt quod apostolus ait: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. ipsa est enim caritas, quam non habent qui ab ecclesiae catholicae communione praecisi sunt, ac per hoc, etiamsi linguis hominum et angelorum loquantur, si sciant omnia sacramenta et omnem scientiam et si habeant omnem prophetiam et omnem fidem ita ut montes transferant et distribuant omnia sua pauperibus et tradant corpus suum ut ardeant, nihil eis prodest. non autem habet dei caritatem, qui ecclesiae non diligit unitatem, ac per hoc recte intellegitur dici non accipi nisi in catholica spiritus sanctus. neque enim temporalibus et sensibilibus miraculis adtestantibus per manus inpositionem modo datur spiritus sanctus, sicut antea dabatur ad commendationem rudis fidei et ecclesiae primordia dilatanda. quis enim nunc hoc expectat, [*]( 1 Hier. 15, 18 7 cf. Apoc. 17, 15 12 Rom. 5, 5 16 cf. I Cor. 13, 1-3 ) [*]( 1 quid qui] quid J quicquid Mml Vml quidquid p.ç quicquid qui Mm2 me] me qui Jm2 2 fiat Kml 3 fugurate Nml 4 alligorica J loquutione JKp.ç profetiae N 5 laboramus J laboremus L 7 apocalippsi Nml apocalipsi Nm2V 8 et-mendacem 8. l. K 9 ac om. J 11 dicitur dari Lml 16 linquis Nml hominum loquar et Nml loquantur et angelorum Lml 20 prode est p.m2çml 21 habent Nv diligunt NVv 25 commodationem β pr. 26 exspectat p. )
213
ut hi, quibus manus ad accipiendum sanctum spiritum inponitur, repente incipiant linguis loqui? sed inuisibiliter et latenter . intellegitur propter uinculum pacis eorum cordibus diuina caritas inspirari, ut possint dicere: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. multae autem sunt operationes spiritus sancti, quas idem apostolus cum quodam loco quantum sufficere arbitratus est commemorasset, ita conclusit: omnia autem haec operatur unus adque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout uult. cum ergo aliud sit sacramentum, quod habere etiam Simon magus potuit, aliud operatio spiritus, quae in malis etiam hominibus fieri solet, sicut Saul habuit prophetiam, aliud operatio eiusdem spiritus, quam nisi boni habere non possunt, sicut est finis praecepti caritas de corde puro et conscientia bona et -fide non ficta, quodlibet haeretici et schismatici accipiant, caritas quae cooperit multitudinem peccatorum proprium donum est catholicae unitatis et pacis nec eius in omnibus, quia nec omnes sunt eius, sicut suo loco uidebimus. praeter ipsam tamen esse illa caritas non potest, sine qua cetera, etiamsi agnosci et adprobari possunt, prodesse tamen et liberare non possunt. manus autem inpositio non sicut baptismus repeti non potest. quid est enim aliud nisi oratio super hominem?
Nam quod in typo unitatis Petro dominus dedit potestatem, ut id solueretur in terris quod ille soluisset, manifestum est quod illa unitas etiam una columba perfecta sit dicta. numquid ergo ad eandem columbam pertinent omnes [*]( 4 Rom. 5, 5 7 cf. I Cor. 12, 8-10 8 I Cor. 12, 11 11 cf. Act. 8, 13 13 cf. I Reg. 10, 6. 10 14 cf. I Tim. 1, 5 16 cf. I Petro 4, 8 25 cf. Matth. 16, 19. Cypr. ep. 73, 7 26 cf. Cant. 6, 8 ) [*]( 1 hii Xc; ii v spiritum sanctum JNw 2 linquis Nm1 3 propter] pro Mmlpc; per Mm2 6 operationes sjint N 10 propria] pro Vmlsml, del. 5, om. Mp. 11 sit aliud v 12 operatio] prophetiae J; in K operatio del. et in mg. manu glossatoris adscript. prophetiae hominibus etiam v 13 et sicut J 15 boni Nml 19 eius sunt omnes v 21 prode esse psm2 prode est qml 22 baptismum p )
214
auari, de quibus in eadem catholica grauiter idem Cyprianus ingemuit? nam, ut opinor, raptores non columbae, sed accipitres dici possunt. quomodo ergo baptizabant, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant et usuris multiplicantibus faenus augebant, si sola illa columba, id est illa unitas quae nisi in bonis intellegi non potest, simplex et casta et perfecta baptizat? an forte per orationes sanctorum spiritalium, qui sunt in ecclesia, tamquam per columbae creberrimum gemitum magnum geritur sacramentum et occulta dispensatio misericordiae dei, ut eorum etiam peccata soluantur, qui non per columbam, sed per accipitrem baptizantur, si ad illud sacramentum cum pace catholicae unitatis accedunt? quod si ita est, cur non ergo per eorum orationes, cum quisque ab haeresi aut schismate ad pacem catholicam uenit, eius peccata soluuntur? sacramenti autem integritas ubique cognoscitur, sed ad peccatorum illam inreuocabilem remissionem extra unitatem ecclesiae non ualebit nec in haeresi aut schismate constitutum sanctorum orationes, id est illius unicae columbae gemitus, poterunt adiuuare, sicut nec intus positum possunt, si aduersum se ipse per uitam pessimam teneat debita peccatorum, non solum si per accipitrem, sed etiam si per ipsius columbae pium ministerium baptizetur.
Sicut misit me, inquit, pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, inspirauit et ait illis: accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis peccata remittentur illi, si cuius tenueritis tenebuntur illi. ergo si personam gerebant ecclesiae et sic eis hoc dictum est, tamquam ipsi ecclesiae diceretur, pax ecclesiae [*]( 3 cf. Cypr. de lapsis c. 6 23 Ioh. 20, 21-23. Cypr. ep. 73, 7 ) [*]( 1 eandem MmlV(Jo catholicam V 3 baptizant N 4 foenus N fenus Mpcp 6 potes (Jo 11 illud ex illum Kml 18 potuerunt Lml 20 debiti Jml 21 si om. $pr. 23 inquid NmlVç pater inquit L 26 remittuntur Zp illi om. [3 tenebunt V 27 illi s. l. J, om. v Cypr. ge.rebant N et in mg. K 28 dictum (t s. l., t et u in ras.) K )
215
dimittit peccata et ab ecclesiae pace alienatio tenet peccata non secundum arbitrium hominum, sed secundum arbitrium dei et orationes sanctorum spiritalium, qui omnia iudicant, ipsi autem a nemine diiudicantur. petra enim tenet, petra dimittit; columba tenet, columba dimittit; unitas tenet, unitas dimittit. pax autem huius unitatis in solis bonis est uel iam spiritalibus uel ad spiritalia concordi oboedientia proficientibus; in malis autem non est, siue foris tumultuentur siue intus cum gemitu tolerentur et baptizent et baptizentur. sicut autem isti, qui intus cum gemitu tolerantur, quamuis ad eandem columbae unitatem et ad illam gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi non pertineant, tamen, si corrigantur et se pessimos ad baptismum accessisse fateantur, non rebaptizantur, sed incipiunt ad columbam pertinere, per cuius eis gemitus peccata soluuntur, a cuius pace alienatis tenebantur, sic et qui apertius foris sunt, si eadem sacramenta sumpserunt, cum correcti ad ecclesiae ueniunt unitatem, non iterato baptismo, sed eadem caritatis lege et unitatis uinculo liberantur. nam si non nisi in ecclesia praepositis et euangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licet baptizare, numquid tales erant, qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant et usuris multiplicantibus faenus augebant? arbitror enim, quia illi dominica ordinatione fundati sint, quibus cum formam daret apostolus ait: non auarum, non turpilucrum. tales tamen ipsius Cypriani temporibus baptizabant, quos coepiscopos suos fuisse cum magno gemitu confitetur et cum magna tolerantiae mercede perpetitur. remissam tamen peccatorum non dabant,
[*]( 3 cf. I Cor. 2, 15 11 cf. Eph. 5, 27 19 cf. Cypr. ep. 73, 7 21 cf. Cypr. de lapsis c. 6 24 Tit. 1, 7 ) [*]( 3 orationem J 4 iudicantur L$v G **iam N 9 baptizant N baptizantur Nml baptizetur Mmlp.ç 11 ad om. Mp.ç 12 aliquid om. L huiusmodi Nv 13 se pessimos] sae(se-)pissimos ppr. 15 eis om. NVv alienati Nm2 17 sumserunt JKq correpti M}1ç 18 eadem] eodem Jm2 eam L 19 ecclesiae N 20 oratione ppr. 21 ttisnris N 22 foenus Nm2 23 sunt Kw 25 episcopos V ) 216
quae per orationes sanctorum, id est per columbae gemitus datur, quicumque baptizet, si ad eius pacem illi pertinent quibus datur. non enim raptoribus et faeneratoribus diceret dominus: si cui dimiseritis peccata dimittentur illi, si cui tenueritis tenebuntur. foris quidem nec ligari aliquid potest nec solui, ubi non sit qui aut ligare possit aut soluere, sed soluitur qui cum columba fecerit pacem et ligatur qui cum columba non habet pacem, siue aperte foris sit siue intus esse uideatur.-
Dathan uero et Abiron, qui sibi sacrificandi licentiam usurpare conati sunt contra unitatem populi dei, et filii Aaron, qui alienum ignem altari inposuerunt, nouimus quod inpune non fecerint. nec nos talia scelera dicimus inpunita remanere nisi se tales correxerint, si patientia dei ad paenitentiam adducens tempus corrigendi largitur.