Ista tua nostrae ignorantiae disertissima et luculentissima castigatio omnia, quae ad naturam hominis pertinent. sic te scire [*]( 11 Ps. 48, 13 ) [*]( 1 eloquutos I 2 dcfinitione A difinitionem E incohata/ incoata T 3 sicuti] sicut in nno D nunc nnper BCFJIT, (nuper m mg.) / aput te] aperte H agustini AC 4 co ∗ phensum H modesticisC uericundius H 5 archana BCFJ T remantes A tractatos II 6 ex hanc A 7 credere C 8 his ABC 10 a pecore Kbd lldissere/ 13 all. est oin.H dns E 14 bonis K rationi I ammal hominemC hominem om.E 15 sensuumque H orai Bb 16 expertia (s. J. add. gen) E experientia b prudentiae ABCDH prudentique b distributa E qui A 17 notitiae C noticione E fraudauerit 6 18 mundi sapientia E mundique A quesisse E quaercre se H (all. re s.l.) 19 uestigatione A nequeit 1) (ẹ mut. in i) 20afiniaC 21 despicere BCDElb quam—ne om.C inde censat qu∗e H 24 Ista tua] Instatua C Statuit H dissertissima ABCE loculentissima BC )
382
conpollit, ut, si eorum aliquid ignoraueris, non meo, sed tuo iudicio pecoribus compareris. quamuis enim nos insignitius uidearis adtingere eo quod dixisti: homo o cum e s s et inhonore, non intellexit, quia in quo tu non es honore sumus ecclesiae, tamen etiam tu in eo es honore naturae, ut pecoribus praeferaris, quibus secundum tuum iudicium comparandus cs, si aliquid eorum quae ad naturam tuam constat pertinere nesciueris. neque enim eos aspersisti hac reprehensione tantummodo, qui hoc nesciunt quod ego nescio, hoc est humanae animae originem — quam quidem non penitus nescio; scio enim deum flauisse in faciem primi hominis factumque esse hominem in animam uiuam; quod tamen nisi legissem, per me ipse scire non possem — sed dixisti: quid autem differt homo pecore, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere? quod sensisse ita uideris, tamquam de uniuersa sua qualitate atque natura sic homo disquirere atque disserere debeat, ut nihil cum sui lateat. quod si ita est, iam te pecoribus comparabo, si mihi non responderis tuorum numerum capillorum. si autem quantumcumque proficiamus in hac uita, aliqua nos ad naturam nostram pertinentia nescire concedis, quaero id quantum quatenusque concedas, ne forte et hoc ibi sit, quod animae nostrae non omni modo scimus originem; quamuis, quod ad salutem pertinet fidei!, diuinitus animam datam eamque non eius cuius deus est esse naturae remotis ambagibus nouerimus. an forte hactenus putas naturam suam cuique nesciendam, quatenus eam tu nescis, hactenusque sciendam, quatenus eam tu scire potueris, ut, si paulo amplius te quisque nescierit, eum pecoribus compares, quod scientior illo esse potuisti, atque ita si quis eam paulo plus te scierit, eadem iustitia te ille pecoribus comparabit? dic ergo quatenus nobis
[*]( 3.12 Vinc. Victor Ps. 48, 13 10 cf. Gen. 2, 7 ) [*]( 2 compararis A insignius Eb designantius T 3 eo quod dix. iti mg. I G iudicium tuum BC 7 nescieris E enim cm.T 10 nescio (s. del. ignoro) 1 12 legisse A ipsum Tb 13 homo differt ECT a pecore EHbd natura quae A 14 quod-disserere in mg. T 15 sua om. B alt. ac D disscre H 19 pertinentia 4 concedas b 20 quatenus usque Cl quatinusque E *ibi H 21 origine A 23 remotns C actenus AEHml 24 nescientem A quatinus BE eam om.Tb nec tuscis E uescis-eam tu om. A 25 actenusque BCE hactenus b quatinus BE tu scire-383,1 sit nostra in mg. H 26 quis M 27 te om. E ) 383
naturam nostram nescire concedas, ut a pecoribus salua sit nostra distantia, et considera tamen, ne plus a pecoribus distet qui eius aliquid nescire sc scit, quam qui se putat scire quod nescit. natura certe tota hominis est spiritus, anima et corpus; quisquis ergo a natura humana corpus alienare uult, desipit. medici tamen, qui appellantur anatomici, per membra, per uenas, per neruos, per ossa, per medullas, per interiora uitalia etiam uiuos homines quamdiu inter manus rimantium uiuere potuerunt dissiciendo scrutati sunt, ut naturam corporis nossent, nec tamen nos, quia ista neseimus, pecoribus compararunt. nisi forte dicturus es eos pecoribus comparandos, qui animae naturam, non qui corporis nesciunt. non ergo ita praeloqui debuisti. neque enim aisti: \'quid differt homo pecore, si nescit de animae suae qualitate atque natura\', sed aisti: si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere. qualitas utique nostra et natura nostra cum corpore computatur, quamuis de his quibus constamus singillatim singulis disseratur. uerum ego quam multa possim de hominis natura scientissime disputare, si explicare uelim. plura uolumina inplebo; multa me tamen ignorare confiteor.