De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Tu autem quo uis pertinere, quod in superiore libro de flatu hominis disputauimus, utrum ad animae naturam. quia ipsa id agit in homine, an ad corporis, quod ab ca mouetur ut id ay;t, an ad huius aeris, cuius reciprocatu id agere declaratur, an potius ad omnia tria, ad animam scilicet, quae corpus monet et ad corpus quod motu flatum recipit atque reddit et ad auram istam undique circumfusam quae intrando alit, releuat exeundo? et tamen hoc litteratus homo atque facundus utique nesciebas, quando credebas [*]( 13 Vinc. Victor; cf. pag. 381, 10 19 cf. pag. 362-365 ) [*](3 pr. sc cm.C 4 cvrte om.A hominis est tota B aninia et] animae C quisquis— corpus om.A 5 desepitC 6 anathomici Cll urnas Il (e s. r) 7 etiauiuos .1 smanas.4 scrutati] seruati C 9 corpus BC lOeos om.E 12 proloqlli E qui A a pecore bd 13 atque-qualitate om.H sed-disscrere om.A 14 natura∗quae H atque] aut C 15 nostre naturae nostro H lbquibus om. BC singillatim bis pos. scmel eras. I singulatim CT ergo BC ergo I 18 uelim] ulum C uolumine A impko E tamen me E 19 quānis ABC superiori E 20 disputauimur A utrum] uerū C amae.4 id ipsa N ipse.4C 21 id agit] ait E abeaj habeat A mouextur E 22 e̖ris A reciprocatu ∗ H 24 motu flatu E istam] mundiIl 23 releuate C 26 atque oro..l fccundus B )

384
et dicebas et scribebas et in conuentu multitudinis conrogatae legebas, ex natura nostra nos utrem inflare et in natura nostra nos minus nihil habere, cum hoc unde faciamus facillime posses non diuinas et humanas paginas perscrutando, sed in te aduertendo nosse cum uelles. quomodo igitur tibi committam, ut me doceas de origine animarum, quod me nescire confiteor, qui quod tuis naribus atque ore sine intermissione facis unde facias ignorabas? et praestet dominus, ut a me commonitus cedas potius quam resistas tam in promptu positae atque apertissimae ueritati nec de utre inflando sic interroges pulmones tuos, ut eos aduersus me habere malis inflatos quam eis adquiescere te docentibus et responsum tibi uerum non loquendo et altercando, sed spirando et respirando reddentibus. proinde ignorantiam meam de origine animarum te corripientem atque obiurgantem non moleste ferrem, immo insuper et gratias magnas agerem. si eam mihi non solum duris percuteres conuiciis, sed ueris etiam excuteres dictis. si enim me posses docere quod nescio, non solum te uerbis, sed et pugnis caedentem deberem patientissime sustinere.