De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Haec autem sunt: unum, quod de origine animarum, quae post primum hominem datae sunt uel dantur hominibus, non sum ausus aliquid definire, quia fateor me nescire; alterum, quod animam scire me dixi spiritum esse, non corpus. sed in hoc altero duo reprehendisti: unum, quod non eam crederem corpus esse, aliud, quod eam spiritum crederem. tibi enim uidetur et corpus esse anima et non esse spiritus. audi igitur purgationem meam contra reprehensionem tuam et ex hac occasione, qua me tibi purgo, in te ipso disce quae purges. recole uerba libri tui, ubi me primitus nominasti: scio, inquis, plerosque et facile peritissimos uiros super [*]( 27 Vinc. Victor ) [*](1 cupiam CH quipiam D aliquid H aliquis] add. laicus BClb 2 in om.B 3 non quam] numquam CHb percipistiffml 4 scire te BCId 5 ueritus b 7 reuocare H (i s. e) erribus B torpe A 8 cognouerunt ABCIT 9 iuxta C sunt reprehensione E 10 enim om.E 11 recto] iusto BCITb 12 ipsi A ipsa C, om.b illic] add. et ABCITbd 13 reprehenderes b 14 uellet A me |||| (in mg. eque) E neque d propositus BC prepositis subditus (u s. i, o s. ụṣ)H correptionis DT 15 in-et in mg. add. D 16 et] sed codd. praet. A 20 diffinire E 21 dix A dixisti C esse spiritum E 22 aliud] alterum bd 24 animg BC animam AEITbd et om. ABC spiritum codd. praet. D 25 occansione C 26 disci A recola T 27 peritismos A super eo] superet A insuper et BQEITbd . )