De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Cur autem animam nolis esse spiritum, sed corpus eam uelis esse non uideo. si enim propterea spiritus non est, quia distincte apostolus nominauit spiritum dicens: et inte g er spiritus uester et anima et corpus, eadem causa est, cur ea non sit corpus, quia distincte nominauit et corpus; si autem affirmas, quod et anima corpus sit quamuis distincte corpore nominato, permitte, ut etiam spiritus sit quamuis distincte spiritu nominato. multo magis enim tibi debet uideri anima spiritus esse quam corpus, quia spiritum et animam unius fateris esse substantiae, unius autem substantiae animam corpusque esse non dicis. quo igitur pacto corpus est anima, cum eius et corporis sit diuersa natura, et spiritus non est anima, cum eius et spiritus sit [*]( 19 I Thess. 5, 23 ) [*](2 umoris AH in ea om. BCITbd repleta E 3 quod B uerso H 5 aerequexitus A qua∗H et hoc E 6 possit El T demonstrare C 7 siue] sine A intelligis E corporeaC 8 debebis H aeream BHl 9 et om.C 10 que C audies A est C 11 potest BC imputabilis A substantia B substantia C 12 inanitatis s. exp. iniquitatis H incorporeā A cum- incorporeum om. A 13 deus Htnl fateamur esse b 14 incorporeus deus b 15 queadmodum C 18 uellis A 19 distinctae7/ 21 quiad C 23 etiam ut B 24 multaA enirn magisbd animas AC 25 fateris unius I substantiae om.E 26 autem] enim E corpus qu*e H 27 Quod B pac*to E 28 spu BC )

399
una eademque natura? quid quod ista tua ratione etiam spiritum corpus esse cogeris dicere? alioquin si spiritus corpus non est et anima corpus est, non sunt spiritus et anima unius ciusdemque substantiae; tu autem utrumque, quamuis duo quaedam sentias, unam fateris habere substantiam: ergo et spiritus corpus est, si anima corpus est; neque enim aliter possunt unius eiusdemque esse naturae. proinde secundum te illud quod ait apostolus: spiritus uester et anima et corpus, tria sunt corpora; sed ex his duo, anima et spiritus, unius naturae sunt corpora, corpus autem illud, quod etiam caro dicitur, diuersa natura est. et ex his tribus, ut opinaris, corporibus, quonnn unum diuersae. duo uero sunt unius eiusdemque substantiae, constat totus homo, una quaedam res atque una substantia. ista cum asseras, non uis tamen, ut duae res unius eiusdemque substantiae, id est anima et spiritus, habeant unum spiritus nomen, cum duae res non unius eiusdemque, sed inparis diuersaeque substantiae, id est anima et corpus, habeant unum, sicut putas, corporis nomen. =