sed hoc omitto, nc de nominibus inter nos sit potius controuersia quam de rebus. quisnam sit homo interior uideamus, utrum anima an spiritus an utrumque. sed, sicut te scripsisse uideo, interiorem hominem animam dicis. de hac enim loquebaris, cum diceres: et gelante substantia, quae conprehendi non poterat, efficeret corpus aliud intra corpus naturae suae ui et spiramine conglobatum exindeque inciperet homo interior apparere, quem uelut in formam uaginae corporalis inclusum ad similitudinem sui deliniauit exterioris hominis habitudo. deinde infers: flatus ergo dei animam fecit, immo flatus ex deo anima factus est, effigiata substantialis et [*]( 7 I Tliess. 5, 23 22. 26 Vinc. Victor ) [*](1 quid est quod II 2 et anima om.A 3 eadem BC 4 autem om.ll duc que dā sententias nā A dο̄ quaedam sententias unam C Genim om. B possunt aliter E 8 uester] uero T 9 pr. corpore E 10 diuersa nature T diuersae naturae d 14 anima et] animaeO 15 duares; uniuseiusdemque substantie id est anima et sps; sed impare diuersae que substantiij .1 16 imparis et diuersę T habeat II 17 corporibus A 18 mitto C potius sit E 10 nideanus4 21 hominem om.B 22 substantiae II quae] qua AH quā BCEIT quod b cophendere T poterant A 23 et efficeret E ui otn.BCTb et om.T 24 inperet V ueluti d 25 forma BCEITbd declinanit E delaniauit T delineauit d 26 iners A animum Ad 27 effigiat asubstantialisC et—corporea om.Im1 )
400
secundum naturam suam corporea et sui corporis similis imaginique conformis. post haec incipiens loqui de spiritu: haec, inquis, anima, quae ex flatu dei haberet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus. sicut ergo uideo, interiorem hominem uis esse animam, intimum spiritum, tamquam et ipse interior sit animae sicut illa corpori. ita fit, ut quemadmodum corpus per interiora cana sua recipit aliud corpus, quod est anima, sicut putas, sic et anima credenda sit habere interiora inania, qua corpus tertium receperit spiritum, atque ita totus homo constet ex tribus: exteriore, interiore, intimo. itane nondum respicis, quanta te absurdissima consequantur, cum animam conaris asseuerare corpoream ? deinde dic. mihi: quis eorum renouabitur in agnitione dei secundum imaginem eius qui creauit eum? interior an intimus? apostolus quidem praeter interiorem et exteriorem non uideo quod sciat alium interioris interiorem, id est totius hominis intimum. sed elige quem uolueris. qui renouetur secundum imaginem dei, quomodo hanc recipiet, qui iam sumsit exterioris imaginem? si enim per membra exterioris cucurrit interior et gelauit — hoc enim etiam uerbo usus es, tamquam figmentum fusile fieret ex forma lutea, quae de puluere facta est —, quomodo eadem manente forma, quae inpressa illi est uel expressa de corpore, potest reformari ad imaginem dei? an duas habebit imagines, a summo quidem dei, ab imo autem corporis, sicut in nummo dicitur \'caput et nauia\'? an forte dicis, quod anima ceperit imaginem corporis et spiritus capiat imaginem dei, tamquam illa contigua corpori et ille sit deo, ac sic ad imaginem dei homo ille intimus, non iste interior reformetur? sed frustra hoc dicis. nam si et ille
[*]( 2 Vinc. Victor 12 cf. Col. 3, 10 14 cf. Rom. 7, 22. Eph. 3, 1(3 24 cf. Macrobii Saturnal. I7, 22 ) [*](1 corpoream HT corpori similiH 2 anime AB animae C 3 habere CEH intellectum A 5 hominem mn.C 6 ut mn.D 7 intera A concaua b caua sua] casa sua B cauare H • recepit Ab cepit s. I. mlH 8 inania] inanima Cb quia A quę E quo T 9 ceperit D reciperet E (ere s. I.) constet- intimo om.H 10 respices H (i s. alt. e) 11 quan∗∗tate H canaris C 13 agnitionem ETbd eum] illum bd exterior an interior sqq. T 14 an intimus] animus ABCI praeter] prius B praeterit C et om.C 15 quē E hoc est H 16 elie A uis H 17 recipiatH 18 interiore (om. et)A interius I (or s. us ml) 19 gerauit Dml usus ||| es II 21 quąe II 22 absmumo C 24 nabia II naiua b coeperit ABCHmlb 25 et] add. si H capiet T tam II 26 a deo E 27 interiore] formetur A et si homo ille intimusi ) 401
intimus ita est per animae omnia membra diffusus ut illa per corporis, iam etiam ipse per animam cepit imaginem corporis, sicut illa eum forma formauit. ac per hoc non habet ubi capiat imaginem dei manente in se ista imagine corporis, nisi quemadmodum nummus, ut dixi, aliter ex inferiore, aliter ex parte superiore formetur. ad ista te absurda quando de anima cogitas carnalis cogitatio corporum uelis nolisue conpellit. sed deus, ut etiam ipse rectissime confiteris, non est corpus; quomodo igitur capiat eius imaginem corpus? obsecro te, frater, ut non conformeris huic saeculo, sed reformeris in nouitate mentis tuae nec sapias secundum carnem, quoniam mors est.