De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sed utrum aliquid tale sit anima, scrupulosissime ac subtilissime quaeritur. uemm tamen tu, unde tibi maxime gratulor, deum corpus non esse confirmas; sed me rursus sollicitum facis. ubi dicis: si anima caret corpore, ut sit, sicut quibusdam placet, cassae inanitatis aeria futilisque substantia. his enim tuis uerbis uideris credere omne quod caret corpore inanis esse substantiae. quod si ita est, quomodo deum audes dicere carere corpore nec times, ne sequatur inanis eum esse substantiae ? porro si et corpore caret deus, quod iam confessus es, et cum inanis esse substantiae absit ut dicas, non ergo inanis substantiae est quicquid corpore caret. et ideo qui incorpoream dicit esse animam, non est consequens, ut eam uelit uideri inanis futilisque substantiae, quia et deum, qui non est inane aliquid, simul incorporeum confitetur. uide autem quantum intersit inter id quod dico et quod tu me existimas dicere. ego enim nec aeriae substantiae animam dico: alioquin corpus esse confiteor. aer quippe corpus est secundum omnes, qui de corporibus cum loquuntur quid loquantur sciunt. tu autem propter id quod incorpoream dixi animam, non solum cassae inanitatis, sed ob hoc aeriam me putasti eam dixisse substantiam, cum et corpus eam non esse dixerim, quod est aer, et quod aere inpletur inane esse non possit. quod nec utres tui te ammonere potuerunt. quid enim aliud in eos nisi aer, quando inflantur, artatur? qui usque adeo inanes non sunt, ut eadem plenitudine etiam pondera sufferant. quodsi forte aliud tibi uidetur esse flatus, aliud aer, cum aer motus ipse sit flatus, quod et flabello agitato doceri potest, certe uasa quaelibet concaua, quae putas [*]( 4 Vinc. Victor ) [*](1 tale aliquid BCElTb scrupolosissime B 2 tu om.B 3 rursum T sollititum E 4 nt sit om.E 5 aerias BC aeriae ld futtilisque AH utilisque BC inutilisque D fictilisque E substantiae Dd; c/. I. 19 6 inanis—corpore om.Iml 7 quod—substantiae om.A 9 et] sed E et ex csDm2 10 absi t absit-substantiae lin. 15 om.C substantiae Substantiae est B quidquid DETbd 11 caret corpore T 12 uiderinanis A futtilisque All inutilisque D fictilisquoE 14 uidetur EI 15 exestimas A aereae b aeri ut substantiae AB 16 quippe] enim b 17 corporeę colloquuntur E qui E 20 non eam H eH in mg. add. E 21 substantiam exp. anfe quod E aere] est aere A ut I r∗∗A. te om./l 22 in eos aliudE illud C 23 inflatur E Cuiusque ABC 24 tibi om.B 25 aliud aer commotus ipso sit flatus in mg. H 21; a∗gitato H certa A concaua post inania pos. tigno transp. add. E )