De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Nunc iam, quantum dominus donare dignatur, etiam ad illud debeo respondere, ubi de anima loquens meum nomen iterasti atque dixisti: non enim, sicut Augustinus peritissimus episcopus profitetur, incorpoream et eandem spiritum esse permittimus . prius itaque utrum anima incorporea, sicut ego dixi, an corporea, sicut tu, existimanda sit disputemus; deinde utrum etiam ipsa secundum scripturas nostras dicatur spiritus, quamuis etiam proprie spiritus nuncupetur non uniuersa, sed aliquid eius. ac primum scire uellem corpus quid esse definias. si enim non est corpus nisi quod membris carnalibus constat, nec terra erit corpus nec caelum nec lapis nec aqua nec sidera nec si quid huiusmodi est; si autem corpus est quicquid maioribus et minoribus suis partibus maiora et minora spatia locorum obtinentibus constat, corpora suntetiam ista quae commemoraui: corpus est aer, corpus est lux ista uisibilis et omnia, sicut dicit apostolus, corpora caelestia et corpora terrestria. [*]( 4 cf. Rom. 5, 18 5 cf. Ioh. 3, 3 15 Vinc. Victor 27 I Cor. 15, 40 ) [*]( 1 timerem dicere b diffinire E 4 dixisse E 5 condem∗nationem H 6 sicuti ABCTbd institui BCI in corpore i 8 pracdistinauit CH mortem] uitam B 9 nolentes BCI 10 alt. adicent A (e in i mut. et a s. n add.) propter] pręter b 11 hac] illa d diffinitio Eb 13 dignabitur 1 14 nomen meum b 15 iterasci agustinus AC 17 an corporea] incorporea C 18 sicut tu om. B exestimanda AC disputamus A etiam utrum T u«rum H (t s. •) 19 quamuis—spiritus orn.C 20 uniuersas C 21 uelim E diffinias b 23 aque A si om.A huiuscemodi E 24 quidquidST et minoribus om.Dml 25 ma et minora A (mi s. I. ml) optimtibus A 26 istam A auer A est alt. om.ABCHIT 27 inuisibilis C dixit 1 )