De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Verum tu fortasse, quamuis altiora sint, quae de animarum origine requiruntur quam est unde ducimus et reddimus flatum, tamen eadem altiora de scripturis sanctis te didicisse confidis, de quibus per fidem didicimus, quae nulla possent humana ingenia uestigare. nam longe utique praestantius est nosse resurrecturam carnem ac sine fine uicturam quam quicquid in ea medici scrutando discere potuerunt, quod nullo sensu anima percipit. cum praesentia sua uegetet cuncta quae nescit; et longe est melius nosse animam, quae in Christo renata et renouata fuerit, in aeternum beatam futuram quam quicquid de illius memoria, intellegentia, uoluntate nescimus. haec autem quae dixi praestantiora atque meliora nullo modo nosse ualeremus, nisi diuinis crederemus eloquiis. his ergo eloquiis fidere te fortassis existimas, ne de origine animarum sententiam definitam proferre cuncteris. primum si ita esset, non ipsi humanae naturae tribuere debuisti, quod scit homo de sua qualitate atque natura disquirere atque disquirere, sed dei muneri; dixisti enim: quid differt homo pecore, si hoc nescit ? quid igitur opus est aliquid legere, ut hoc sciamus, si eo ipso quo a pecore [*]( 6 cf. I Cor. 2, 10 26 Viuc. Victor; cf. pag. 381, 0 ) [*]( 1 clamantem—spiritum om.E et-pater om.ABCIb 3 dixerit E 4 clamamns C 5 me] ne B 7 altitudine BC altitudinem I Tbd S tamen s. erp. enim 1 te pecoribus] temporibusC cūparē A 12 sanctis redidicis se A 13 possint II 14 inucstigarc Eb anle rcsurr. exp. resurrecturain I 15 camcm- uicturam om.B hacC quidquid AET,itemlin. 19 16 nullo] in illo b percipit anima E 18 qua E fuerit renata et rcnouata 1 renati C 19 beata E 20 haecce A 21 cloquiis crederemus E 22 te Om.H te posse E fortasse E excstimas C 23 difinitani E cuncterisE (ris in mg. add.) primus ABC 24 ipsa H humana II unianae B 25 qualitate (inmg. 1 uolūtate)b atque disserere om. B 26 difret B difert E a pecore JIbd )