De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Deinde et in hoc falleris. nam diuina testimonia, quae ad istam quaestionem soluendam referre uoluisti, non id aperiunt. aliud est quod illa demonstrant, sine quo uere non possumus pie uiuere, quod scilicet animarum nostrarum deum habeamus datorem, creatorem, formatorem. sed quomodo id faciat, utrum nouas eas flando an de parentibus trahendo, non exprimunt nisi de una illa quam primo homini dedit. lege diligenter quod scripsi ad fratrem nostrum dei seruum Renatum; ibi enim quia id ostendi, non fuit necesse et hic scribere. uelles autem me definire quod ipse definisti, ut in tales angustias contruderer, in quales ipse contrusus aduersus catholicam fidem tot et tanta locutus es, ut ea si fideliter et humiliter recolas atque consideres, uideas profecto quantum tibi profuisset, si scisses nescire quod nescis, et quantum tibi prosit, si uel nunc scias. nam si intellegentia tibi placet in natura hominis, quoniam reuera si eam non haberet, nihil, quantum ad animas pertinet, pecoribus distaremus. intellege quid non intellegas, ne totum non intellegas, et noli despicere hominem. qui ut ueraciter intellegat [*]( 18 cf. pag. 317 sqqa ) [*]( 1 nihil om.E legis] legisse opus est H 2 me om.E hoc scire possim sqq. T non om.l 3 possim] sim A ctsi Cb natura BCHIb 4 scriptiiru A 5 a po- core bd alt. a pecoribusHbd 7 ipso] isto C quod ABOITb 8 dissere B et-sie om.JI 9 uius A cogitationis DCI,b in mg. 12adistainC 13 ille C possimus A 14 habemus C 15 id quod facit C 16 an de] unde B illa una BClTbd huna A 17 legi C scripsitC 18 seruus A ostendi] optinet II 19 difinire E ipsi BC difinisti E 20 contruerer C 21 tote (om. et) C et-quantum tibi om.A loquutus B1 eas Hb et] atque bd 23 si cisses E scireC si om.H 25 si reuera A pcrtinent.4 26 a pecoribus bd intellege∗∗A ne] nec CE ne-intellegas om.D 27 dispicere CH ut]itC )