De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

An forte etiam hoc quia dixi: quid oremus, sicut oportet, nescimus, inridendum me arbitraris et inrationalibus similem animantibus iudicas ? et forte tolerabilius. cum enim recto sanoque iudicio futura nostra praeteritis praeferamus et oratio nobis non propter quod fuimus, sed propter quod erimus sit necessaria, multo est utique molestius nescire quid oremus quam quemadmodum exorti fuerimus. sed ueniat tibi in mentem, ubi hoc legeris, uel relegendo recole et noli in me huius conuicii lapidem iacere, ne ad quem non uis perueniat. ille ipse quippe doctor gentium apostolus dixit: quid enim oremus, sicut oportet, nescimus, quod non tantum uerbo docuit, sed suo quoque demonstrauit exemplo. nam contra utilitatem et salutis suae perfectionem nesciens orabat, ut discederet ab eo stimulus carnis, quem sibi datum dixit, ne magnitudine reuelationum suarum extolleretur. et quia eum dominus diligebat, non fecit quod ignoranter petebat, sed tamen ubi ait: quid enim oremus, sicut oportet, nescimus, mox adiunxit: sed ipse spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus. qui autem scrutaturcorda, scit quid spiritus sapiat, quia secundum deum interpellat pro sanctis, id est \'interpellare sanctos facit\', ille utique spiritus, quem deus misit in corda nostra clamantem: abba, pater, et inquo clamamus: abba, pater; utrumque enim dictum est et [*]( 3. 12 Rom. 8, 26 11 tf. I Tim. 2, 7 15 cf. II Cor. 12,7-9 18 Rom. 8, 2G. 27 23 Gal. 4, 6 24 Rom. 8, 15 ) [*]( 3 hoc] add. ipso T horemus A 4 inderidendum C (indein ras.) inrationabilibus CEI 5 animantibus similem H sano rectoque E 6 iuditia B prae- feramus praetcritis E et oratio] eo natio C 8 utique om. A quod C horemus A quem C quaadmodum C 9 ueniet A mente C 10 legendo C noli in] nolum C conuicu quidem (om. lapidem) A 11 pereniatC 12 apo- stolus om. I dixi A horemus A 13 coque A 16 dixi.1 extollerent C, om.B 17 qui alium A eum] illum BCITbd 18 oramusE 19 adium sit A interpellat) add. pro nobis H, E in mg., bd 20 quia C 21 post quid eip. desi- deret 1 sapiat spiritus E sapientia B 22 pro sanctis interpellat B inter- pellet s. exp. postulati 24 et—pater om.CDT 25 clamanus A utrumque enim dictum et misisse deum spiritum suum in corda nostra clamantem abba pater et accepisse nos spiritum in quo clamamus abba pater T est om.ABCITbd )

393
accepisse nos spiritum clamantem: abba, pater et accepisse nos spiritum, in quo clamamus: abba, pater, ut exponeretur quomodo dixit \'clamantem\', hoc est \'clamare facientem\', ut ipso faciente clamemus. doceat ergo et hoc me quando uoluerit, si hoc mihi expedire nouit, ut sciam unde secundum animam originem ducam. sed ille hoc me doceat spiritus, qui altitudines dei serutatur, non homo, qui spiritum nescit, unde uter inflatur. absit tamen, ut ego hinc te pecoribus comparem; non enim hoc quia non poteras, sed quia non aduerteras nesciebas.