De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Vide igitur quam multa non praeterita, sed praesentia de natura nostra nec tantum quod ad corpus, uerum etiam quod ad interiorem hominem pertinet ignoremus nec tamen pecoribus comparemur; et tu, quia praeteritam originem animae meae non omnino nescio, sed non plene scio — nam scio mihi esse datam a deo nec tamen esse de deo —, tanto me conuicio dignum putasti I et quando possum de natura spiritus et animae nostrae commemorare omnia quae nescimus? ubi potius exclamare debemus ad deum, quod ille exclamauit in psalmo: mirificata est scientia tua ex in e; inualuit, non potero ad illam. cur enim adiecit \'ex me\' nisi quia ex seipso quam inconprehensibilis esset dei scientia coniciebat, quando quidem se ipsum conprehendere non ualebat? rapiebatur apostolus in tertium caelum et audiebat ineffabilia uerba, quae non licet homini loqui, et utrum in corpore hoc illi accidisset an extra corpus nescire se dicit nec a te comparari pecoribus pertimescit. sciebat se spiritus eius esse in tertio caelo, esse in paradiso et utrum esset in corpore nesciebat. et utique tertium caelum et paradisus non erat ipse apostolus Paulus; corpus uero eius et anima atque spiritus eius ipse erat. ecce sciebat magna, alta atque diuina, quae ipse non erat; et hoc nesciebat, quod ad naturam ipsius pertinebat. quis in tanta occultarum rerum scientia tantam sui ipsius ignorantiam non miretur? quis postremo crederet, nisi qui non fallit hoc diceret: quid oremus, sicut oportet, nescimus? ubi esse nostra maxime debet intentio, ut nos in ea quae ante sunt extendamus; et me, si in eis quae retro sunt aliquid de mea origine oblitus sum, pecoribus comparas, cum audias eundem apostolum dicentem: quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus secundum i [*](9 Ps. 138, 6 13 cf. II Cor. 12, 2—4 23 Rom. 8, 26 28 Phil. 3, 13. 14 ) [*](2 uerunt A 3 pretinet A 4 comparamur E praeterita. in A õ datam esse Ebd 6 metunitio dignum A 7 nostrae om.E 8 ad deum in mg. I 9 scientua ex me A 10 ad eam E 11 nisi om. D se omll inphensibilis x1 csset] s set A scientia dei E 12 conieiebat in textu ras. inmg. add. I rο̄cineb t E quando quidem—ualebat om.H 14 quue A 15 nescisse E 16 pertimiscit Hml in—esse om.B 18 ipsa A Paulus om.EH 19 ecce] Eae A 20 ipsa B nouerat C 21 ltoc cultarū A 22 Tantū Hminetur A 25 maxinta II maximae I intentiii A sunto om.E 27 cο̄mparas H )