De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Noli credere nec dicere nec docere \'animam meritum aliquod perdidisse per carnem, tamquam boni meriti fuerit ante carnem ̒, si uis esse catholicus. nondum enim natos apostolus nihil egisse dicit boni uel mali; unde ergo anima potuit ante carnem habere meritum bonum, ubi nihil egerat boni ? an forte audebis eam dicere ante carnem bene uixisse, quam non potes ostendere uel fuisse? quomodo ergo dicis: non uis animam ex carne peccati contrahere ualetudinem, ad quam uicissim sanctificationem uideas transire per carnem, ut per ipsam reparet statum, per quam perdiderat meritum? haec dogmata, quibus putatur anima ante carnem habuisse aliquem statum bonum et meritum bonum, si forte nescis, exceptis antiquis exceptis etiam recentius in Priscillianistis iam catholica damnauit ecclesia. [*]( 1 cf. Liic. 20, 34 2 II lim. 3, 7 10.16 Vinc, Victor 18 cf. Rom. 9, 11 22 Vinc. Victor; cf. pag. 344, 28 ) [*](1 de ] e BC et 1 2 discernentes A 3 haec .1 5 desierint (s. l. ml l destiterint) T cum om. A G ignis m. C 7 dixi A id um. E 11 sanc BClb 12 semper deus DEH det b est om. C 13 numquam ] add. ipse b essc] ipse E distatsi 15 sint d 16 noli dicere E 17merito.4 18 aplos nisi legLss? dicit C dicit nihil egisse 1 19 egisset scit A dicit om. II 20 forte haut d,\'bes ea aut dicere (haut in mg. add., s. debes eras. haud) E 21 ante om. C uixisse bene E bene om. A 22 dici E, cm. II 23 ualitudinem codd. praet. H 24 med. por om. E rep iraret (alt. a exe) E statu per qua diderat (qua s. l. m1) II 26 aliquem post bonum pon. B 27 priscilianistis AD iam iamll )

368