De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Noli credere nec dicere nec docere \'per infinitum tempus atque ita semper deum animas dare, sicut semper est ipse qui dat\', si uis esse catholicus. erit enim tempus, quando non dabit animas deus, cum tamen esse ipse non desinat. poterat quidem sic accipi quod aisti \'semper dat\', utintellegeretur sine cessatione dare quamdiu [*]( 1. 18 Vinc. Victor 10 cf. Gen. 2, 7 20 Vinc. Victor; cf. pag. 325, 10 ) [*](1 in om. B 2 sedanimata H alitum AEH 3 helisseo A fuit T 4 recepit animam E reciperet BC (om. et), ITb in faciem] add. dns C 5 uixit] dixit E helisseus A asspirauerit AE adspirauerit II G ista uerba tua H uerba tua EI 7 fecisse om. I 8 quippe 6m.ll 9 opus illud T helissei A qd C 10 homo] add. et E neque uiueutem neque sentientem T 11 gratia significandi E 12 pier A reuiuisccret BEIT non eum amando T 13 eum om. All animando 11 14 suflasse bd 15 solet fieri H te codicis T fellit A 17 mutanda] mundanda E 18 pr. noli] add. ergo Ad non 6m. B 19 si uis] suus E 20 noli dicere nec cred«re BTJb noli credere noli dicere E noli dicere noli credere noli docere quodn de nihilo per inf. C 21 deum semper E est om.C .22 enim] add. nOli E deus animas C amas A 23 ipse esse T ipse om.H desistat T 24 qd da istis A amisti C isti E )

367
homines generant et generantur, sicut dictum est de quibusdam: semper discentes et ad ueritatis scientiam numquam peruenientes; non enim sic accipitur quod hic positum est \'semper\' uelut numquam desinant discere, cum procul dubio non discant, quando in hoc corpore destiterint uiuere uel cum coeperint supplicio gehennalis ignis ardere. sed tu non permisisti sic accipi uerbum tuum, cum dixisti \'semper dat\', quando quidem id ad infinitum tempus reuocandum putasti. et parum hoc fuit; sed tamquam quaereretur abs te, ut apertius explicares quomodo dixeris \'semper dat\\ addidisti atque dixisti: sicut semper est ipse qui dat. hoc sana et catholica fides omnino condemnat. absit enim, ut credamus quod animas deus semper dat, sicut semper est ipse qui dat. sic enim semper est ipse, ut numquam esse desistat; animas autem non semper dabit, sed eas finito generationis saeculo non iam nascentibus quibus dandae sunt procul dubio dare cessabit.