De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Noli credere nec dicere nec docere \'animam per carnem reparare habitudinem priscam et per illam renasci, per quam meruerat inquinari\', si uis esse catholicus. ut enim omittam in eo quod dixisti: merito ergo per carnem priscam reparat habitudinem, quam uisa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari, tam in proximo te ipsum tibi ipsi exstitisse contrarium, ut homo qui paulo ante dixeras animam per carnem reparare statum per quam perdiderat meritum — ubi nullo modo potest nisi bonum meritum intellegi, quod uis utique per carnem in baptismate reparari —, rursus eam diceres inquir.ari meruisse per carnem — ubi iam non potest bonum, sed malum meritum intellegi —, ut ergo id omittam, prorsus uel bonum uel malum meritum credere habuisse animam ante carnem catholicum non est.