De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quid autem sibi uult, quod huic similitudini addendum putasti ad exemplum de beato Heliseo, quia flando in eius faciem mortuum suscitauerit ? itane tu flatum Helisei factum fuisse putas animam pueri? non usque adeo te a uero exorbitare crediderim. si ergo anima illa, quae uiuenti ablata fuerat ut moreretur, eadem ipsa illi ut reuiuesceret reddita est, quid ad rem pertinet quod dixisti \'nihil Heliseo fuisse deminutum\', quasi aliquid ab illo transisse, unde uiueret, credatur in puerum? quod si propterea dictum est, quia flauit et integer mansit. quid opus erat ut hoc de Heliseo mortuum resuscitante diceres, quod de quouis flante et neminem suscitante dicere nihilominus posses? incaute sane locutus es — cum absit, ut credas flatum Helisei factum fuisse reuiuescentis animam pueri -, quod primum dei factum ab istius prophetae facto hoc distare noluisti. quod ille semel, iste ter flauerit. dixisti quippe Heliseum in faciem defuncti filii illius Sunamitis ad instar primaeuae originis [*]( 13 cf. IV Regn. 4, 34. 35 18 Vinc. Victor ) [*]( 4 nostra cm. H sed om. b õ quaell 7 sentitem A 8 itaque BC o sed C 10 flatum] factum E 11 mutabilem facit BCEIT mutabile facit b 12 sibi uult om. B quod ad hanc similitudinem (quod ad in mg. add. m1) H similitudinu A 13 hellsseo A 14 sustauerit A helisei tu flatum E tu cm. li helissei.l fuisse factum E factum om.b puta/Z 15 a om. BCl exoroit re.4 17 reuiuisceret BElTd 18 diminutura DEIbd ab illo aliquidd transisset Eb 19 uiuere b 20 helisseo A elisaco DITd 21 resuscitande B quoT 22 loquutus A 23 reuiuescente C reuiuiscentē Blb reuiuiscentis BEd uiuiscentem T 25 dixisti-faciem cm. II 26 facie T filii om. EH somamtis.l sun amittis B sonamitis CD sonanitis H (u s. o) prim«euQ II )