De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed, inquis, cum a nobis uter inflatur, non aliqua portio nostrae naturae uel qualitatis infunditur. cum hoc ipsum, quod spiritu hausto uter inpletus extenditur, sine aliqua nostri deminutione geratur. his uerbis tuis adhuc addis et inmoraris et inculcas similitudinem quasi necessariam, qua intellegamus quomodo deus sine suae naturae aliquo detrimento et de se ipso animam faciat et facta [*]( 2 Vinc. Victor 5 Vinc. Victor; cf. pag. 305,19 sqq. et 339, 1 13. 19. 22 Vinc. Victor ) [*](1 quibus] add. nunc d existimate C 2 ut eius E petenti T poenitentis C 3 legat b ingerunt E 5 emendare B ita non E 6 factam esse E 7 putes 6 8 qu.a B 11 alt. cuius et ille est T est om.E 13 facere C 14 alitus CDT; in seqq. uers. h omnes codd. semper tere om. numquinnam A 15 ipsa E 17 uis esse animam H anime E non] ni A 18 fecerit illum E se om.E 19 cum] quod B ipso in mg. add. E 20 maneat b et om.A 21 illaEft 23 nro A hoc ipso quo spu hausto ABCDEHIb hic ipse spiritus quo hausto d 24 impleturft diminutione BCETbd 25 egeraturd tuis om.H addisset (om. et) Bet-quasi cm.H 27 faciet A )

363
de ipso non sit quod ipso. dicis enim: numquid animae nostrae est portio utris inflatio aut homines fingimus cum utres inflamus aut detrimentum nostri in aliquo patimur, cum flatus nostros in diuersa partimur ? sed nullum patimur detrimentum. cum ex nobis ad aliquid transmittimus flatum, et manente in nobis plena flatus proprii qualitate et integra quantitate nullum nos meminimus damnum ex utris inflatione sentire. ista similitudine, quae satis elegans et congruens tibi uidetur, quantum fallaris adtende. deum quippe dicis incorporeum non de nihilo a se factam, sed de se ipso animam sufflare corpoream, cum flatum nos licet corporeum, subtiliorem tamen emittamus, quam nostra sunt corpora, nec eum de anima nostra. sed de hoc aere per uiscera corporis exhalemus. pulmones quippe anima, cuius nutu mouentur etiam cetera corporis membra, ad hunc aerium spiritum ducendum atque reddendum sicut folles mouet. praeter enim alimenta solida et fluxa, unde est cibus et potus, hoc tertium nobis deus alimentum circumfudit aurarum. quas ita carpimus, ut sine cibo et potu diu esse possimus. sine hoc autem alimento tertio, quod aura nobis. quae undique circumsistit, spirantibus et respirantibus exhibet, nec exiguo temporis spatio possumus uiuere. sicut autem cibus et potus non solum ingerendi, uerum etiam per meatus ad hoc institutos egerendi sunt, ne utroque laedant, uel non intrando uel non exeundo, ita hoc tertium flabile alimentum quia in nobis manere non sinitur nec inmorando corrumpitur, sed egeritur mox ut ingeritur, non alios, sed eosdem meatus, id est os aut nares aut utrumque, et qua intraret et qua exiret, accepit.