De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Si quaeris quaenam illa sint, poteris quidem legere mea scripta ad fratres nostros, Renatum dei senium et presbyterum [*]( 5 Sap. 1, 5 25 cf. Verg. Georg. III 468. 469 ) [*]( 1 haereticorum A, om.l 2 iustum esse E 3 si te catholicum (om. post. si) HT te om.C si-fingis om. A illudes BEH es om.O 5 fugiat DII effugiat E effugiet T 6 cominunicasE finges Hml 7haereticum A te uelis H 8 errore in ras. E conomcntum C 9 monimentum T 11 sepulchro ABDH 12 sicut et te E 13 quod E 15 uocare H 16 tibi] sibib 18 prodesse possit E possit om.H te ad se C 21 studiosissime BC 22 pr. eius C 24 haeretica .1 cura] correptione II 25 per] pro C 27 disciplina] medicina b 28 sunt illa B illa sunt C illi simt I 29 praesbiterum Al presbiterum BC )

362
Petrum, ad quem tu eadem ipsa, de quibus agimus, scribenda existimasti eius, ut asseris, uoluntati petentis obtemperans. dabunt enim tibi ut legas procul dubio, si uolueris, et ingerent etiam non petenti. uerum tamen etiam hic quae maxime in eisdem libris tuis et in fide tua emendari cupiam non tacebo. primum est, quod \'animam non ita uis a deo esse factam, ut eam ex nihilo fecerit, sed ex semet ipso\'. ubi non putas esse consequens, ut naturae sit dei, quia profecto quam sit impium et ipse cognoscis. qua impietate ut careas, ita oportet ut dicas animae auctorem deum, ut ab illo facta sit, non de illo. quod enim de illo est, sicut unigenitus filius, eiusdem naturae cuius et ille est. ut autem anima eiusdem naturae non sit cuius est ille, facta est quidem ab illo, sed non de illo. aut ergo dic unde aut fatere de nihilo. quid est quod dicis \'eam particulam esse quandam halitus naturae dei\'? numquidnam ipsum halitum naturae dei, cuius halitus est ista particula, negas eiusdem cuius deus est esse naturae? si negas, ergo de nihilo et istum halitum fecit deus, cuius halitus animam uis esse particulam. aut si non de nihilo, dic unde illum fecerit deus. si de se ipso, ergo ipse est — quod absit! — materies operis sui. sed dicis: cum de se ipso halitum uel flatum facit, ipse integer manet; quasi non et ignis lucernae integer maneat, cum de illo altera accenditur, et tamen eiusdem, non alterius sit naturae.