In te ipso tibi proba ipse quod dico. emitte spiritum flando et uide utrum dures, si non receperis; recipe respirando et uide quas patiaris angustias, si non rursus emiseris. hoc igitur facimus. [*]( 1 Vine. Victor ) [*](1 de se ipsa E 2 imflatio C fungimus C imflamus C 3alico.l inflatus B 4 patimur BDml ad om. ABCDm1E ad aliquid (in mg. al. l ) [*](dcf. E) [*]( alique)6 5 plenas C qualitatcmB 6 et om. A 7 sentire-365, 7 uiuamus om. E cligans BCI 9 factum llm2 se cm. B 10 nosscilicet (pr. s s. I.) D 12 exalemus AIIT quippe] naque BITb namquae C 13 nutu] natura (ram2 add.)H adhuc A 14 aereum BHIT aereum C 15solidetC 17 diue e C 19 exibct B tempori Hml 20 possimus HTd 21 ad hoc om. B instituto segerendi B coostitutos II 24 egeretur Ilml alias A. 25os.4 29 facinus A )
364
quando utrem, sicut dicis, inflamus, quod facimus ut uiuamus; nisi quod tunc paulo plus ducimus, ut paulo plus emittamus, ut spiritum flabilem, id est uentum in utrem inplendum et extendendum non quiete spirandi et respirandi, sed anhelandi impetu coartemus. quomodo ergo dicis: nullum patimur detrimentum, cum ex nobis ad aliquid transmittimus flatum, et manente in nobis plena flatus proprii qualitate et integra quantitate nullum nos meminimus damnum ex utris inflatione sentire? apparet te, fili, si aliquando utrem inflasti, non aduertisse quid egeris. quod enim sufflando amittis, statim recipiendo non sentis. sed potes hoc facillime discere, si hoc potius uelis quam tua dicta, quia iam dicta sunt, non inflans utrem, sed inflatus ipse defendere et auditores tuos, quos ueris rebus aedificare debes, inani strepitu uentosi sermonis inflare. in hac causa non te ad magistrum mitto nisi ad te ipsum. emitte flatum in utrem et os claude continuo naresque detine et sic saltem senti uerum esse quod dico. eum enim coeperis angustias intolerabiles perpeti, quid cupies ore aperto naribusque recipere, si, quando sufflasti, nihil te existimas amisisse? uide in quo malo sis, nisi hauriendo resumas quod effundendo reddideras; uide, illa insufflatio qualia damna et detrimenta fecisset, nisi ea respiratio reparasset. nisi enim quod inpenderis ad utrem implendum, ad te itidem alendum aditu patefacto redierit, quid tibi non solum unde illum inflare, sed unde tu possis uiuere remanebit?