De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Prius me in libris tuis titulus tui nominis pro te sollicitum reddidit. cum enim quis esset Vincentius Victor ab eis qui te nouerant et forte aderant requisissem, audiui te fuisse Donatistam uel potius Rogatistam, nuper autem communicasse catholicae. et cum gauderem tantum, quantum de his solemus, quos ab illo errore liberatos esse cognoscimus, immo uero etiam multo amplius, quod ingenium tuum, quo delectabar in litteris tuis, uidebam non remansisse apud aduersarios ueritatis, additum est a referentibus, quod me inter illa gaudia contristaret, ideo te cognominari uoluisse Vincentium, quod Rogati successorem, qui hoc nomine appellatus est, adhuc tamquam magnum et sanctum uirum animo teneas et ob hoc illius nomen tuum uolueris esse cognomen. nec defuerunt qui dicerent etiam hoc a te fuisse iactatum, quod ipse tibi nescio qua uisione apparuerit atque ad hos conficiendos libros, de quibus tecum agere isto nostro opusculo institui, sic adiuuerit, ut ea tibi scribenda, quantum ad res ipsas rationesque adtinet, ipse dictaret. quod si uerum est, iam te illa dicere potuisse non miror, quae, si patienter auscultes ammonitioni meae et eos libros catholica mente consideres atque pertractes, te dixisse procul dubio paenitebit: ille quippe qui se, sicut eum prodit apostolus, transfigurat in angelum lucis, in eum tibi transfiguratus est, quem tu fuisse uel esse tamquam lucis angelum credis. et eo quidem modo minus ad decipiendos catholicos ualet, quando se non in lucis angelos, sed in hereticos transfigurat; sed te ab eo falli iam eatholieum nollem. crucietur ergo te didicisse quae uera sunt: quanto magis laetatus fuerat se tibi persuasisse quae falsa sunt! ut autem non diligas hominem mortuum, cuius dilectio tibi obesse potest, prodesse illi non potest, hoc breue intuearis ammoneo, quod utique ille non est sanctus et iustus, si tu [*]( 20 II Cor. 11, 14 ) [*]( 3 et] uel BCI adherant A requiese A 4 aeclesiae catholicae I 5 gauderem H (u add. m1, de m2) liberatos esse ab illo errore 1 7 quod Ell d delectabus H tuis in mg. add. E non om. H 8 quo d 9 cognominare CH 10 rogasti ABC roga*ti £ abpellatus A 13 a om.A 14 atque om.E ^ 15 opusculu A si BCb si deus I adiuuerit dns b ut om.D ut eos tibi scribendos T 16 attenet H 17 sapienter H 18 auscultas Bml 21 eo b est transfig. bd 22 angelum lucis E 23 alt. in om.C haereticos A 24abeo] habeo AB ab illo E cruetur B 25 deducis se Hml si E sed ibi Hml 26 persuasisset £ persuasisse **D moriturum I 27 obesse tibi E prodessepotest om.C illa E, om.T breuiter bd )