De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Xoli credere nec dicere nec docere \'aliquos eorum, qui sine baptismo Christi ex hac uita migrauerint, interim non ire in regnum caelorum, sed in paradisum, postea uero in resurrectione mortuorum etiam ad regni caelorum beatitudinem peruenire\', si uis esse catholicus. hoc enim eis dare nec Pelagiana heresis ausa est, quae opinatur paruulos non trahere originale peccatum. quos tu quamuis sicut catholicus cum peccato nasci fatearis, nescio qua tamen peruersioris nouitate opinionis sine baptismate salutari et ab hoc peccato cum quo nascuntur absolui et in regnum caelorum asseris introduci neque consideras, in hac causa quam deterius sapias quam Pelagius. ille quippe dominicam sententiam pertimescens, qua non baptizati in regnum caelorum non permittuntur intrare, licet eos quos ab omni peccato liberos credit non illo audet paruulos [*]( 2 cf. Ioh. 3, 5 4. 10 Vine. Victor; cf. pag. 310, 29. 313. 314. 349. 350 6 II Mach. 12, 39 14 cf. Ioh. 14, 6 15 cf. Matth. 7, 13. Luc. 13, 24 ) [*]( 3 pmittis A 5 his ACIT iis Bbd offerendum m1 ex conferendum A 7 iudporum BC \' 8 exierint BClTb ablatum II (o s. a) 9 eccla A 10 insolentissime C e E 11 sanctorum otn.T 12 subderisA subduresC saltim AEH 13 cessendo A 14 nonstin.4 siinuaquaC esse om.H 15 cο̄ A eius portam E 17 xpi baptismo B uite A emigrauerintHbd irein] ireC i*re H 18 resurrectionem H 21 qui opinantur E 23 peruersionis Alml opions A 24 regno E 25 quam] quanto Dd quod II 27 qui (a s. i) 11 28 illos E - )