De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Xoli credere nec dicere nec docere \'sacrificium Christianorum pro eis qui non baptizati de corpore exierint offerendum\', si uis esse catholicus, quia nec illud quod de Machabeorum libris commemorasti sacrificium Iudaeorum pro eis qui non circumcisi de corpore exierant ostendis oblatum. in qua tua sententia tam noua et contra ecclesiae totius auctoritatem disciplinamque prolata uerbo etiam insolentissimo usus es dicens: pro his sane oblationes assiduas et offerenda iugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum, ut te homo laicus sacerdotibus dei nec discendo subderes nec saltem simul quaerendo misceres, sed censendo praeponeres. aufer tibi ista, fili; non sic in uia, quam Christus humilis se ipsum esse docuit, ambulatur; nullus cum hoc tumore per angustam portam eius ingreditur.