De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Haec atque huiusmodi, si et alia forsitan in tuis libris adtentior et otiosior inuenire potueris, sine ulla dilatione iam [*]( 1 Ioh.3,5 11 Vinc. Victor; cf. pag. 350,23 14 Ioh.31.5 21 cf. Ioh. 3,5 ) [*]( 1 sic] si U 3 quod H 4 separari.1 reo A 6 pol licerit A 7 origenali H 9 delectissime A 11 aut] ut E 15 sancto cm.B 16 regnum] add. celorum DJlbd huius E 17 ascensum D (s s. c) sensum E prausentieque CD 18 alt. et om.ll effectum H 19 sic om.D 20 cognatum A esse w«..l in] cū A 21 constitum A 23 uolareC 24 illo C 27 in om. BCDEITbd, sed cf. p. 374, 27 28 atque] et BClTb itaque E si] sed II si pusl alia. pon. E 29 oratiosior .1 sine illa dilectione H )

376
corrige, si animum catholicum geris, id est si ueraciter praelocutus es dicens, \'quod tibi ipse credulus non sis ca probari posse quae dixeris et quod semper studeas etiam propriam sententiam non tueri, si inprobabilis detegatur, et sit tibi cordi proprio damnato iudicio meliora magis et quae sunt ueriora sectari\'. modo proba, carissime, non te fallaciter ista dixisse, ut de tua indole non solum ingeniosa, uerum etiam cauta, pia, modesta gaudeat catholica ecclesia, non de contentiosa pertinacia heretica exardescat insania. nunc est, ut ostendas quanta post haec bona uerba quae tua commemoraui sinceritate pectoris dixeris, quod continuo subiecisti: nam ut est, inquis, optimi propositi laudandique consilii facile ad ueriora transduci, ita inprobi obstinatique iudicii est nolle citius ad tramitem rationis inflecti. esto igitur optimi propositi laudandique consilii et facile ad ueriora transducere; nec sis inprobi obstinatique iudicii, ut nolis citius ad tramitem rationis inflecti. si enim haec liberaliter elocutus es, si non in labiis ista sonuisti, sed intus et germanitus in corde sensisti, in tuae correctionis tanto bono etiam moras odisti. parum quippe tibi fuit dicere inprobi obstinatique esse iudicii nolle ad tramitem rationis inflecti, nisi adderes \'citius\', ut hinc ostenderes quam sit exsecrandus qui bonum hoc numquam facit, quando quidem qui tardius facit tanta tibi uideatur seueritate culpandus, ut merito inprobi iudicii obstinatique dicatur. audi ergo te ipsum tuque potissimum et maxime eloquii tui fructibus utere, ut citius te ad rationis tramitem grauitate mentis inflectas, quam te inde minus erudite parumque consulte lubrico aetatis auerteras.