Si haec cum catholico loquor magis commonens quam docens — neque enim esse tibi arbitror noua uel audita quidem et antea, non tamen credita, sed, ut existimo, sic legis epistulam meam, ut hic agnoscas etiam fidem tuam, quae nobis in catholica ecclesia domino donante communis est —, si ergo haec, ut dicere coeperam, cum catholico loquor, unde, obsecro, credis esse animam, non uniuscuiusque nostrum dico, sed primam primo illi homini datam? si ex nihilo et factam tamen insufflatamque a deo, id [*]( 1 Vine. Victor ) [*](1 dicit esse E 5 uel deus non est (tn mg. al. 1 ex do 6) b 6 est om.0 10 est om.E II et om.D quodque Em2d 12 siue) sine Eb 13 atque AF aque BC nuncupantur C 15 illo] nihiloF 20 pr. creata D existente BCEG 23 alio F 24 Si] Sed b 26 exestimo A istexistimo C 27 hinc E 29 coeperant A 30 uniuscus iusque A nram E ) [*]( 22* )
340
credis quod ego; si autem ex aliqua alia creatura, quae unde anima fieret tamquam materies subiacebat artifici deo, sicut puluis, unde fieret Adam, uel costa eius, unde Eua, uel sicut aquae, unde pisces et uolucres, uel sicut terra, unde animalia quaeque terrestria, non est catholicum, non est uerum. quodsi neque ex nihilo neque ex alia quacumque creatura, sed ex semet ipso deum, hoc est ex natura sua fecisse uel facere animas — quod absit! — existimas, hoc quidem ab isto didicisti, sed non tibi gratulor neque blandior; longe cum illo a fide catholica exorbitasti. tolerabilius enim — quod quidem falsum est, tamen, ut dixi, tolerabilius — ex aliqua alia creatura, quam quidem iam fecerat deus, quam ex dei natura animam conditam crederes, ut, quod est mutabilis, quod peccat, quod fit impia, quod etiam, si impia perdurauerit in fine, sine fine damnabitur, non ad dei naturam cum horrenda blasphemia referretur. abice, frater, abice, obsecro, istam non plane fidem, sed exsecrandae impietatis errorem, ne homo grauis seductus a iuuene et a laieo presbyter, cum istam catholicam fidem esse arbitraris, de numero fidelium — quod a te auertat dominus eximaris. non enim sic tecum agendum est ut cum illo aut ea uenia tuus iste tam horrendus qua iuuenis illius, licet ab illo ad te transierit, error est dignus. ille ouili catholico sanandus nuper accessit, tu in catholicis pastoribus deputaris. nolumus ita curetur quae uenit ab errore ad dominicum gregem, ut prius pestifera contagione disperdat ouis ulcerosa pastorem.