De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quodsi dicis: \'hoc me ille non docuit nec huic errori eius ullo modo quamlibet diserti et ornati sermonis inlectus suauitate consensi\', ago ingentes deo gratias. sed quaero, unde illi caput exosculatus, ut dicitur, gratias egeris te didicisse quod usque ad auditam disputationem illius ignorabas aut, si falsum est hoc te fecisse atque dixisse, hoc ipsum peto nobis intimare digneris, ut inanis rumor [*](3 cf. Gen. 2, 7. 22 ) [*](1 quid E ago E anima unde ficret b unda Gml 4 aqua D uocres A 8 exestimas A 15 referetur Ab referitur ex referreturF 16 exe- crande C 18 arbitiarisG a te] ante C 19 exestimaris AC Nexistimeris F (N s.l.m2, alt. e s. aml) excludaris E tecum sic b 20 qua om. A qua Eb 21 iste indignus E . ouiloG\' 22 ueni A 24 oues A 25 ullomo A 26 disserti BG 2S te om.C 29 ignorabo q D (in mg. ba) atque-digneris (in mg. tn. rec. omissio) om.F autq D 30 didicisse A ut] uelim F )

341
tuis litteris refellatur. si autem uerum est illa humilitate homini egisse te gratias, gaudeo quidem, si te illud non docuit, quod superius [*](f.) ) quam sit detestandum eauendumque monstraui, et non reprehendo, quod gratus fueris tanta humilitate doctori, si aliquid aliud disputante illo uerum atque utile didicisti; sed hoc quid sit inquiro. an forte animam non spiritum esse, sed corpus ? non quidem magnum doctrinae christianae arbitror esse detrimentum ista nescire et, si de corporum generibus subtiliter disputetur, hoc maiore difficultate quam utilitate perdiscitur. si autem dominus uoluerit, ut ad illum ipsum iuuenem scribam, sicut desidero, ibi sciet fortasse dilectio tua etiam hoc quam non te docuerit, si tamen id te ab illo didicisse laetaris. sed ne quid forte aliud sit, quod constat esse utile et ad fidem necessariam pertinere, peto rescribere non graueris.