De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sicut enim non arbitror te umquam in catholica animam credidisse dei esse portionem uel ullo modo animae et dei eandem esse naturam, ita metuo, ne forte consenseris huic homini, \'quod animam deus non de nihilo fecerit, sed ita ex ipso sit, ut ab ipso emanauerit\'; hoc enim etiam uerbum iste posuit inter cetera, quibus in hac quaestione ad immane praecipitium exorbitauit. at uero hoc si te docuit, nolo me doceas; immo etiam uolo ut quod didiceras ipse dediscas. parum est enim non credere neque dicere quod pars dei sit anima — neque enim et filium uel spiritum sanctum partem dei esse dicimus, et tamen dicimus patrem et filium et spiritum sanctum unius eiusdemque esse naturae —, parum est ergo, ut non dicamus animam esse partem dei; sed hoc etiam opus est ut dicamus non eam et deum unius eiusdemque esse naturae. unde ille recte quidem ait \'genus dei esse animas munere, non natura\' ac per hoc non omnium, sed fidelium; sed rursus ad id quod declinauerat deuolutus est et deum atque animam eiusdem dixit esse naturae, non quidem his uerbis, sed aperta manifestaque sententia. cum [*](16 Vinc. Victor 27 Vinc. Victor; cf. pag. 333, 4. 5 ) [*](1 baccasFml 3 Aut] At bd 7 didicisti hoc BG hoc om.D didicitisA exisse C 9 exestimauerim ACFml 10 contentibilis A contemtibilis B egse scntiebus DE 11 frateor A 13 non om.b nunquam b in om.G catholicji BG post cathol. s. I. add. m2 fide F 14 anima D 15 esse eandem BG consentieris E 18 ad in immane E praecipiu A 19 at] aut A a DE ad G 20 didiscas C 23 unus G 27 naturae CG 29 est om.A )