De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Aut si forte ante huius doctrinam, quam modo te inuenisse laetaris, animae naturam dei putabas esse portionem, hoc plane cum horrendo periculo falsum esse nesciebas. et si ab isto didicisti, quod anima portio dei non sit, age deo gratias, quantas potes, quod non, antequam hoc didicisti, de corpore existi; exisses enim magnus hereticus et blasphemator horrendus. nullo modo tamen etiam id de te existimauerim, quod homo catholicus neque contemptibilis presbyter animae naturam portionem dei sentiebas esse. unde, fateor dilectioni tuae, timeo, ne forte hoc te iste docuerit, quod potius sit contrarium ei fidei quam tenebas.