De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Itemque alios esse corporis, alios autem animae sensus, miror, si iste te docuit; et tu homo id aetatis et honoris, antequam istum audires, unum atque idem putabas esse, quo album nigrumque discernitur, quod nobiscum uident etiam passeres, et quo iustum atque iniustum diiudicatur, quod uidebat Tobis etiam carnis luminibus perditis. hoc si ita est, profecto, quando audiebas uel legebas: in inlumina oculos meos, ne umquam obdormiam in mortem. non nisi carnis oculos cogitabas. aut si hoc obscurum est, certe, quando illud apostoli recolebas : inluminatos oculos cordis uestri, nos [*](1 Iob 7, 15 5 Gen. 2, 7 7 Ioh. 19, 30 25 cf. Tob. 2,11 27 Ps. 12, 4 30 Eph. 1, 18 ) [*](3 spiritus et om.E 6 utroque G 9 puto] add. autem E 10 scitur A scitor F (u 8. 0 m1), BCG 11 quod G subtius E 12 eloquium uere miranda csideratio cum dignioris ingenii merito e habenda E 13 et otn.E an utrumque E 14 amae A 19 certe] add. ct b 22 te om.C 23 quod EG algū A 24 etiam uidcnt E 25 Tobias bd 28 morte Eb 29 hoc om. G illi A ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 22 )