De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Proinde. frater dilectissime, quid ab eo didiceris nosse cupio, ut, si iam id sciebam, gratuler pro te, si autem nesciebam, discam per te. itane tu ignorabas duo quaedam esse animam et [*](2comprbo ABCEG compbro D agustinus A 3 eps A, om.DE 5 sanctitatem tuam d 7 relioseque A sollicite C dilectis C 8 ad sufficientiam usque BG 10 ei om. A fierit Cm7 13 recte E 14 et praua G minus om. A 15 sint b 16 est om. G 17 exsiluisse A,Fa.e. 18 quo A etgratiasG 19 uere C 20 honorastis C decorem B a. c. G _21 dignatus BCFmlG 24 a presbitero erubescam E tu] ut A 25 uera tn E (tn in fine u. add.) f 26 Prouide A 27 id om. A ne*sciebamG J )

337
spiritum — secundum id quod scriptum est: absoluistiab spiritu meo animam meam - et utrumque ad naturam hominis pertinere, ut totus homo sit spiritus et anima et corpus, sed aliquando duo ista simul nomine animae nuncupari — quale est illud : et factus est homo in animam uiuam; ibi quippe et spiritus intellegitur — itemque aliquando utrumque nomine spiritus dici — sicuti est: et inclinato capite tradidit spiritum, ubi et anima necesse est intellegatur — et utrumque unius esse substantiae? puto quod ista iam sciebas; si autem nesciebas, non te aliquid, quod magno periculo nescitur, didicisse scias. et si quid hinc subtilius disputandum est, melius cum ipso agitur, cuius iam nouimus et eloquium: utrum, cum dicitur anima, ita ut simul intellegatur et spiritus, utrumque anima sit, spiritus autem aliquid animae sit, an, sicut ei uisum est, a parte totum appelletur hoc nomine, siue etiam utrumque spiritus sit, pars uero eius sit, quae proprie dicitur anima, an et hoc a parte totum uocetur, quando ita dicitur spiritus, ut simul intellegatur et anima; sic enim huic placet. uerum ista, ut dixi, et subtiliter disseruntur et sine ullo uel certe sine magno periculo nesciuntur.