De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Peruenerunt ad me duo libri Vincentii Victoris, quos ad tuam sanctitatem scripsit, mittente mihi eos fratre nostro Renato, homine quidem laico, sed pro sua fide et eorum quos diligit prudenter religioseque sollicito. quibus lectis uidi hominem in sermone quidem non solum usque ad sufficientiam, uerum etiam usque ad redundantiam profluentem, sed in rebus, de quibus loqui uoluit, nondum sicut oportet instructum; quod si ei fuerit domino donante conlatum, poterit esse utilis pluribus. habet enim non minimum facultatis, qua possit explicare atque ornare quae sentit, si prius det operam recta sentire. ualde quippe sunt noxia praua diserta, quia hominibus minus eruditis eo quod diserta sunt uidentur et uera. quomodo autem eosdem libros ipse acceperis nescio; uerum tamen, si uerum est quod audiui, diceris eis recitatis ita exiluisse laetitia, ut caput iuuenis illius senex et laici presbyter osculatus didicisse te quod ignorabas gratias egeris. ubi quidem non inprobo humilitatem tuam, immo uero etiam laudo, quod honorasti doctorem tuum nec hominem, sed ipsam quae tibi per illum loqui dignata est ueritatem, si tamen potueris demonstrare, quid per illum ueritatis acceperis. uellem itaque rescriptis tuis quid te docuerit me doceres. absit enim, ut erubescam a presbytero discere, si a laico tu non erubuisti praedicanda et imitanda humilitate, si uera didicisti.