De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Scripturarum uero testimonia quaecumque posuit, quibus animas deum non ex illius primae propagine adtraherc, sed sicut ipsam primam suas quibusque singulis insufflare uelut probare conatus est, ita sunt, quod ad istam quaestionem adtinet. incerta et ambigua, ut etiam aliter accipi quam ipse uult facillime possint. quod iam in eo libro, quem scripsi ad amicum nostrum, cuius commemorationem superius feci, satis, quantum existimo, demonstraui. testimonia quippe ipsa quae adhibuit, ubi legitur deus animas uel dare uel facere uel fingere, unde illas det uel unde faciat sine fingat non ostendunt: utrum ex propagine illius primae an insufflando sicut illam primam. iste autem ex eo ipso, quod legitur animas deus dare siue facere siue fingere, iam putat animarum negatam esse propaginem, cum deus eadem scriptura teste etiam corpora det sine faciat siue fingat, quae tamen ab illo ex propagine seminis dari, fieri, fingi nemo ambigit.