Horrendis est enim coartatus angustiis ab eis qui dicunt: cur deus animam tam iniusta animaduersione multauit, ut [*]( 4 Ioh. 3, 5 9 Matth. 10, 39 12 Rom. 5, 18 15 Marc. 16, 16 21 Vinc. Victor 30 idem; cf. pag. 308, 3-6 ) [*](5 fuerit renatus d fuerit om. BCG potest om. D 6 introibit D 7 excepto A pro om. E 8 hoccidi A in alio E 13 alt. damnationem B dāpnationem G 14 ostenditE 16 autem] uero bd credidcrit m2 ex dederitP 17 Vius A 18 ne si] nisiG non om.G 19 in om.A 21 uecors BEFG 23 originalis peccati BCFGhd felicitatem BCCl 24 autem) uero bd 25 felicitatem] beatitudinem AE felicitate C 30 dominus E tam] add. inimiatamG animaduersionem C animaduersione G )
353
in corpus eam peccati relegare uoluerit, cum consortio carnis peccatrix esse incipit, quae peccatrix esse non potuit? utique enim dicunt: \'non potuit anima esse peccatrix, nisi eam deus miscuisset carnis consortio peccatricis.\' qua ergo iustitia id fecerit deus, cum iste inuenire non posset — maxime propter aeternam damnationem morientium paruulorum, quibus non baptizatis expiatum non fuerit originale peccatum —, cur itaque deus iustus et bonus parunlorum animas, quibus praesciuit non subuenturum christianae gratiae sacramentum, ab omni noxa propaginis liberas mittendo in corpus quod ex Adam trahitur uinculo peccati originalis obstrinxerit atque isto modo reas aeternae damnationis effecerit, cum inuenire non posset nec uellet dicere etiam ipsas ex illa ulla originem trahere peccatricem, maluit per naufragium miserabile exire quam temerarium cursum uelis depositis et remis suae disputationis inhibitis prouida deliberatione frenare. uiluit quippe iuueni senilis nostra cunctatio, quasi huic molestissimae ac periculosissimae quaestioni magis fuerit impetus eloquentiae quam consilium prudentiae necessarium. ut praeuidit etiam hoc ipse, sed frustra; nam haec sibi uelut ab aduersariis propositurus obiecta: exhinc alia, inquit, substruuntur obprobria querulis murmurationibus oblatrantum et exhinc quasi quodam turbine identidem inter immania saxa conlidimur. his praedictis quaestionem supra dictam scopulosissimam sibi proposuit, ubi a fide catholica naufragauit, nisi refecerit paenitendo quod fregit. illum ego turbinem atque illa saxa deuitans nauem illis committere nolui et de hac re ita scripsi, ut rationem potius cunctationis meae quam temeritatem praesumptionis ostenderem. quod opusculum
[*](19 Vine. Victor; cf. pag. 309,9 25 cf. Aug. De libero arbitrio III 59—G2 (XXXII 129G M). De pecc. meritis II 36, 56. Epist. 166 (CSEL XXXXIV 545). Epist. 190 (CSEL LVII 137)) [*]( 1 religare BCDEFG consortia A 2 hinc cepit E 3 non] na .4 deus eamE misguisset A micuisset Fml 4 consortia .1 deus id fecerit E. 5 possit E 9 noxia E propaganisF 10 obstrixeri*t6\' obstrincxerit (n a. l.) F 11 efficerit AC 14 dispositis GB a.c. irribitis  indebitis E 15 inueni A 16 cunctati A cuatatioC uic A hacC quaestione C 18 hoc etiam ABCF nam ex A 19 subtruuntur C substrahuntur (s. ah m7 add. u) F 20 querellis A quaerulis BCG oblatrantium AEF; cj. 309,10 21 turpidinem .1 uictgr inter B uictor inter CEG uictor es intcr F (es s. l.) 22 scopolosissi- mam CGml 23 reficerit A K penitudo E 24 ergo BG turpidinem A saxa om. E 25 ac A ) [*]( LX. Aagust. VIII pan I. Vrba et Zycha. ) [*]( 23 ) 354
meum cum apud te inuenisset, inrisit seque illis cautibus animosiore impetu quam consultiore commisit. sed quo cum praefidentia ista perduxerit, puto quod nunc uideas; uberius autem ago deo gratias, si et antea iam uidebas. cum enim nollet cohibere praecipitem cursum propter ancipitem excursum, miserabilem inuenit incursum asserens deum paruulis sine christiana regeneratione defunctis et modo paradisum et postea regnum conferre caelorum.