De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Item quod scriptum est ex uno sanguine deum fecisse omne genus hominum uel quod ait Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea, quia neque ibi dictum est \'ex una anima\' neque hic \'anima de anima mea\', putat negari animas filiorum ex parentibus uel illius mulieris ex uiro; quasi uero, si non \'ex uno sanguine\', sed \'ex una anima\' diceretur. aliud quam totus homo intellegeretur nec corporis propagatio negaretur. sic etiam si dictum esset: \'anima de anima mea,\' non [*](14 cf. pag. 317, 11.-325 15 cf. E<ai. 42,5. 57, 16. Zach. 12, 1 23 cf. Act. 17, 26; cf. pag. 320, 12 sqq. 24 Gen. 2, 23 ) [*](1 seque] deque A sequae C 2 prouidentia E 4 ante E cohiberem A 5 anti cipite ABCFG 9 animas] amicisG 12 ipse] ut E 14 exestimo AC 15 athibuit Fm] 16 dat F facitF fingit Fm2 18 illain sicut E 19 dm E 21 fariet ACm1 propaginis semine codd. 22 ambiget E 24 adam ait Ab 26 est dictum E putatE 29 aliud m2 s. exp. illud C 30 ne negaretur C )

355
utique negaretur caro, quam de illo exemtam fuisse constabat; a parte enim totum sicut etiam a toto partem plerumque scriptura significat. nam certe si non \'ex uno sanguine\' sed ex uno homine\' illo loco scriptum esset institutum esse genus humanum, unde iste adhibuit testimonium, non praeiudicaret istis qui neg-ant animarum propaginem, quamuis non sola anima nec sola caro, sed utrumque sit homo. responderent enim a toto partem, id est ab homine solam hominis carnem, scripturam significare potuisse. sic ergo et hi qui defendunt animarum propaginem illud quod dictum est\' ex uno sanguine\' per sanguinem scilicet hominem, id est a parte totum, significatum esse contendunt. sicut enim uidetur illos iuuare quod dictum est \'ex uno sanguine\' nec dictum est \'ex uno homine\', sic uidetur et istos iuuare quod dictum est: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerun t, nec dictum est \'in quo omnium caro peccauit\'. itemque sicut illos uidetur iuuare quod dictum est: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne m e a, quia pars est dicta, non totum, sic iterum istos, quodibi continuo sequitur: haec uocabitur mulier, quoniam de uiro suo sumta est. debuit enim dici aiunt \'quoniam de uiro suo caro eius sumta est\', si non tota mulier, id est cum anima. sed sola caro sumeretur ex uiro. porro autem utrisque auditis qui sine studio partium iudieat. uidet profecto nec contra istos qui propaginem animarum defendunt proferenda illa testimonia ubi pars nominatur, quia potuit scriptura significare illic a parte totum — sicut uerbum caro factum est cum legimus, non utique carnem solam, sed hominem totum intellegimus —, nec contra illos qui propaginem animarum destruunt ista proferenda, ubi non pars hominis, sed totum commemoratur, quia potuit ibi scriptura a toto partem significare, sicut sepultum confitemur Christum, cum caro [*](14 Rom. 5, 12 19 Gen. 2, 23 21 Gen. 2, 24 29 Ioh. 1, 14) [*](1 negatur E exemtaC exPtam D exeptamG aperte C 2 ad partem E scribturo A 7 ad partem E 9 hii C hii E ii d 11 uidet C 18 item F 20 quiA 22 sumpta codd. praet.A aiunt om. E 28 illi caperte t 32 cõmerat ****C 33 cum bis pon. C eius caro bd) [*](23*)
356
eius sola sepulta sit. ac per hoc propaginem animarum nec temere astruendam nec temere destruendam dicimus, sed ammonemus alia testimonia esse quaerenda, quae non inueniantur ambigua.