De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nouellos hereticos Pelagianos iustissime conciliorum eatholicorum et sedis apostolicae damnauit auctoritas, co quod ausi fuerint non baptizatis paruulis dare quietis et salutis salutis etiam praeter regnum caelorum. quod ausi non fuissent, nisi negarent eos habere originale peccatum, quod opus esset absolui per baptismatis sacramentum. iste autem sicut catholicus dicit paruulos originali obstrictos esse peccato et tamen eos ab huiusmodi uinculo sine lauacro regenerationis absoluit et post mortem in paradisum misericors mittit, post resurrectionem ucro etiam in regnum caelorum misericors introducit. talis sibi Saul misericors uisus est, quando pepercit regi quem deus praecepit occidi; [*]( 7.11.16 Vinc. Victor 8 Ioh. 3, 5 29 cf. I Regn. c. 15 ) [*](1 euidentis CFml inuidensfi 2 effectu A amperlificet C 3 eius libro bd describi A 4 praesuptionem codd. praet. A 5 possit E 6 ipse com- memorat om. F 7 sententiaeC 8 non om. BG 11 etiam inquit E assensu A 12 animas A temporie A 13 dinocraten AECF quāquā A 17 te om. E 20 nouellus A pelagianus A 21 ego A 23 fuerint C 24 origenaleC 25 per baptismatis om. E 26 origenaliC 30hoccidi/l )

352
sed merito inoboediens misericordia uel misericors inoboedientia reprobata atque damnata est, ut caueat homo, ne ab illo misericordiam mereatur homo contra eius sententiam, a quo factus est homo. intonat per os proprii corporis ueritas: si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei. atque ut ab hac sententia exceptos martyres faciat, quibus contigerit ante pro Christi nomine occidi quam Christi baptismate dilui, dicit alio loco: qui perdiderit animam suam propter me, inucniet eam. et ne cuiquam, qui non renatus fuerit christianae fidei lauacro, promittatur peccati originalis abolitio, clamat apostolus: per unius delictum in omnes homines ad condemnationem. contra quam condemnationem dominus unum esse ostendens salutis auxilium: qui crediderit, inquit, et baptizatus fuerit, saluus erit; qui autem non crediderit, condemnabitur. cuius mysterium credulitatis in paruulis per eorum responsionem a quibus gestantur inpletur, ne, si factum non fuerit, eant ex uno omnes in condemnationem. et tamen contra tam mahifestas uoces, quas concinit ueritas, procedit in medium magis uaecors quam misericors uanitas et dicit: non solum non eunt in damnationem paruuli, etsi nullum eos christianae fidei lauacrum a uinculo peccati joriginalis absoluat, uerum etiam felicitate paradisi post mortem interim perfruuntur, post resurrectionem autem etiam regni caelorum felicitatem possidebunt. haec iste contra catholicam fundatissimam fidem numquid dicere auderet, si quaestionem soluendam de animae origine uires suas excedentem suscipere non auderet ?