De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Verum tamen iste in sui comparatione qualis posterius apparuit tolerabilius adhuc errat. nam uelut paenituerit eum — non quod debuit paenitere, id est quod ausus fuerit asserere non baptizatis relaxari originale peccatum atque indulgentiam dari omnium peccatorum, ut in paradisum, hoc est locum tantae felicitatis, mittantur et beatas mansiones in domo dei patris habere mereantur, sed illud eum potius paenituerit, quod eis minoris beatitudinis extra regnum caelorum concesserit sedes —, adiunxit atque ait: aut si forte quispiam reluctetur latronis animae uel Dinocratis interim temporarie conlatum paradisum — nam superesse illis adhuc in resurrectione praemium regni caelorum quamquam sententia illa principalis obsistat, quia qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum -, [*]( 6 Vine. Victor; cf. II Mach. 12,39-46 23 Vine. Victor 27 Ioh. 3, 5 ) [*]( 2 ista b 4 recensentem C qufi BCGFml ac dolent (in mg. al. dolent(i) b 5 correptione A (s. p. add. c) correctione C, bin mg. correptione BG, b in textu 6 macchabeorum A 9 init*um E consilium fuisse BCFGbd 10 uetito om. F obstrixeratA (s s. l.),G ita] ista BCFG istudEd lhegeritD 12 num A 15 posterior A 17 quid E dfbucrit F 20 beatis C 21 dei om.BCFGd 23 adiuncxit A aut] at E 24 uel om. A conlatam D 25 nam] iam b in om. G resuccione A 26 quOquam E 27 qui om. A renatis A 28 non om. A )

351
tamen teneat etiam meum in hac parte non inuidentis assen. sum, modo misericordiae praescientiaeque diuinae et effectum amplificet et affectum. haec uerba in secundo libro eius lecta descripsi. numquid in hac causa erroris audaciam, temeritatem, praesumtionem habere quispiam posset ampliorem? ipse sententiam dominicam recordatur, ipse commemorat, ipse suis litteris interponit, ipse dicit: quamquam sententia illa principalis obsistat, quia qui non renatus f uerit e x aqua et spiritu sancto, non intrabit in regnum caelorum, et audet tamen suae censurae leuare ceruicem contra sententiam principalem ! teneat, inquit, etiam meum non inuidentis assensum, qui dicit animas non baptizatorum temporarie mereri paradisum — propter has enim latronem atque Dinocratcm tamquam prae. scribendo uel potius praeiudicando commemorat —, in resurrectione autem in meliora transferri et regni caelorum percipere praemium, quamquam sententia, inquit, principalis obsistat. iam ergo ipse considera, quaeso te, frater, quisquis cuipiam praebet assensum aduersus auctoritatem sententiae principalis, quam sententiam merebitur principis!