De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Aestuat tamen iste atque horrendis suffocatur angustiis; adtentius enim fortasse quam tu quid mali dicat adtendit praeter Christi scilicet baptismum solui in paruulis originale peccatum. denique, ut aliquatenus in hac causa uel sero ad ecclesiae sacramenta confugiat: pro his sane, inquit, oblationes assiduas et offerenda iugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum. habeto istum, si placet, etiam censorem, si parum fuerat habere doctorem, ut sacrificium corporis Christi etiam pro his offeras, qui Christo non sunt incorporati. rem quippe tam nouam atque a disciplina ecclesiastica et a regula ueritatis alienam cum libris suis auderet inserere, non ait \'puto\', non ait \'existimo\', non ait \'arbitror\', non ait saltem \'suggero\' uel \'dico\', sed \'censeo\',ut scilicet, si offenderemur nouitate seu peruersitate sententiae, terreremur [*]( 7 cf. Luc. 23, 43 12 cf. pag. 310, 19-312,31 20 Vinc. Victor; cf. pag. 310, 29-311, 1 ) [*]( 1 possint C 2 ad C, om.Dm1 donadistarum C rogatistarunt A rogatarū C diuersione C 6 praesumet E quanta (s. a add. u) F parte om. F 7 duo 0 8 crucifixoG sane ABCGFml 9 dinograteD diuocrate b (semper u pro n) argumtatus ABCG 11 quia si CG qu*asi.F 12 in] id C 13 uidetur A 17 uoce adtentius inc. c. XI b Attene uis A malidicat B maledicat CG 18 originali C 19 ut om.F hac] ac AC 22 concensorem C partQG dictorem G 23auferas A 25 ecclesiasticam A a om.CE 26 suis (s imt. ex t) B audere A audiretC eiestimo A 27 salutem A saltiEFml 28 terremur EG )