De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Animarum autem nouarum sine propagine insufflationem defendi quidem minime prohibemus, sed ab eis qui potuerint aliquid inuenire uel in canonicis libris, quod non sit ambiguum dissoluendae huic obligatissimae quaestioni, uel in ratiocinationibus suis. quod non sit contrarium catholicae ueritati, non a talibus qualis iste apparuit, qui non inueniendo quid diceret et deliberationem suam nolendo suspendere uires suas omnino non metiens, ne taceret, ausus est dicere \'inquinari animam meruisse per carnem et esse meruisse animam peccatricem\', cuius nullum meritum, seu bonum seu malum, ante carnem potuit inuenire, et \'paruulis sine baptismo de corpore exeuntibus solui posse originale peccatum et offerendum pro eis sacrificium corporis Christi\', qui Christo non sunt incorporati per eius sacramenta in eius ecclesia, \'eosque sine lauacro regenerationis de hac uita migrantes non ad requiem tantum ire, sed ad regnum caelorum posse etiam peruenire\' et alia multum absurda. quae omnia colligere atque in isto libro digerere longum uisum est. absit ergo, ut animarum propago, si falsa est, a talibus refellatur et animarum nouarum insufflatio, si uera est, a talibus defendatur.