De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quamobrem quicumque uolunt defendere, quod dicuntur animae nouae nascentibus insufflari, non de parentibus trahi, aliquid illorum quattuor, quae supra commemoraui, caueant omni [*](15-23 Vinc. Victor ) [*](2 de eo quo Eb originem—suae in mg. m2 D 4 ipsi b 5 liatura E (a fin. exe ) natura-factas om.D 6 si Aeil 7 dubitetC dubitant M 9 defendit A hab G 11 obligatis mae C rationibusG 12 neritatis M nataliliusC 15 mentiens B _netaret A dice M 16 et per carnem meruis.\'>e esse b nullus B 17 ante M 18 de corpore bis pon. C 19offc* rendum M sacrificium pro eis B 21 uit* (a s. ») D uitęG 22 emigrantes ABCEFbd 23 multarf 27 uoluit G dicunt.l 28 trnchiA 29 subra E commemoraui in mg. E )

334
modo, hoc est: \'ne dicant a deo fieri animas peccatrices per alienum originale peccatum; ne dicant paruulos, qui sine baptismo exierint. peruenire posse ad uitam aeternam regnumque caelorum originali peccato per quodlibet aliud resoluto; ne dicant animas peccasse alicubi ante carnem et hoc merito in carnem peccatricem fuisse detrusas; ne dicant peccata, quae in eis inuenta non sunt, quia praescita sunt, merito fuisse punita, cum ad eam uitam, ubi ea committerent, permissae non fuerint peruenire\'. nihil ergo istorum quattuor dicentes, quoniam quodlibet eorum falsum atque impium est, inueniant etiam scripturarum de hac re certissima testimonia et hanc sententiam suam non solum me non uetante, uerum etiam fauente et gratias agente defendant. si autem non inueniunt certissimam de hac re auctoritatem diuinorum eloquioium et aliquid illorum quattuor per inopiam dicere conpelluntur, cohibeant se, ne per ipsam inopiam etiam pa: uulorum animas non habere originale peccatum secundum Pelagianam heresim olim damnabilem nuperrimeque damnatam dicere conpellantur. melius est enim homini fateri se nescire quod nescit quam in heresim uel damnatam incurrere uel nouam condere, dum temere audet defensare quod nescit. alia huius hominis falsa et absurda, in quibus non tam periculose, uerum tamen a tramite ueritatis exorbitat, quoniam multa sunt, et ad ipsum etiam, si dominus uoluerit, aliquid de libris eius uolo scribere; ibi forsitan omnia uel, si omnia non potuero, plurima ostendam.