De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quae cum ita sint, uideo librum istum iam esse claudendum. omnia quippe, quae mihi maxime necessaria uidebantur, continet, quibus hi qui legerint sciant cauere se debere, ne huic homini, cuius duos libros mihi misisti, in hoc consentiant, ut credant \'animas sic ex dei flatu esse, ut non sint ex nihilo\'. hoc enim qui credit, etsi uerbis neget, re ipsa clamat animas [*]( 3 cf. August. De haeresibus c. 55 (XLII 40 M) 5 Ioh. 1,14 8 Esai. 40, 5. Luc. 3, 6 14. 22 Gen. 2, 23 29 Vinc. Yictor ) [*]( 3 apollinariste M alii E (pr. i ex 1) 5 si-factum est om. G 7 scriptura M 8 nunccuparc A significare E est] ibi d 9 aliquid uidere Ed 10 plurimas alii scripturarum scarum M solum ABCEFUbd 13possunt Eb 15 inteliigatur Eb 17 umana manima nā xpm A 19 astruere E pari uice] parant E igitur om. b 20 insufflari E 22 hossibus G 25 iam] tā M 27 legunt M se cauere d 28 ncc DM 29 flatu dei d non] lios A 30 credidit b res M )

333
dei habere substantiam et ipsius genus esse non munere, sed natura. nam de quo quisque naturae suae originem ducit, de illo naturae suae genus ducere negari sobrie nullo pacto potest. iste autem ita sibi est ipse contrarius, ut genus dei esse animas dicat non natura, sed munere et tamen non factas ex nihilo, sed ex illo dicat originem ducere; ac sic eas, quod prius negauerat, ad dei naturam reuocare non dubitat.