De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
I Habet enim eloquium, quo possit explicare quae sentit. unde cum illo agendum est eique optandum, ut recta sentiat. ne faciat esse delectabilia, quae sunt inutilia et quae diserta dixerit uera dixisse uideatur; quamuis et in ipso eloquio habeat multa emendanda et a nimia exundantia reprimenda, quod in illo tibi quoque ut uiro graui, sicut tua indicant scripta, displicuit. sed hoc uel facile corrigitur uel sine detrimento fidei a lenibus mentibus amatur, toleratur a granibus; habemus enim iam quosdam spumeos in sermone, sed in fide sanos. non itaque desperandum est etiam hoc in isto, quamuis sit tolerabile, si permanserit posse tamen expurgari et temperari atque ad integrum et solidum uel perduci uel reuocari modum. praesertim quia iuuenis esse perhibetur, ut quod minus habet peritia suppleat diligentia et quod cruditas loquacitatis eructat. aetatis maturitas deeoquat. illud molestum est et periculosum uel] perniciosum, si, cum laudatur eloquentia persuadeatur insipientia et in pretioso poculo bibatur pestifera potio.
Vt enim iam incipiam demonstrare, quae praecipue sint in eius disputatione uitanda, \'animam\' dicit \'a deo quidem factam nec dei esse partem sine naturam\', quod omnino uerum est. sed cum eam non uult ex nihilo factam fateri et aliam nullam creaturam unde sit facta commemorat atque ita illi dat auctorem deum, ut neque ex nullis exstantibus, id est ex nihilo, neque ex aliqua re, quae non est quod dens est. sed \'de se ipso eam fecisse\' credatur, nescit eo se reuolui, quod declinasse se putat, ut scilicet nihil aliud anima quam dei natura sit ac sic consequenter et de dei natura fiat aliquid [*]( 9 cf. Tit. 2, 2 19. 25 Vinc. Victor ) [*](2 ci quae C (q. s. quae ml) obtandum ACEG 4 disserta BCE,D ex corr. deserta C in om. A BCFmlG 5 emcndenda Fm1 a nimia] anima CG animi M animisF (alt. i s. l, s s. a m2) 8 amoueatur M habeamus F enim om.E 9 spumeo C 10 disperandum C 11 ad om.D 13 quid AC qui BO qui∗F iuuenis] in uenis C habet minus E 14 peritiaeF (ae s. I. m\'J) 15 dequoquat CM est molestum d 1G cum] uero E persuadetur b 17 in om. A poculo A (c exp) 20natura.l/ 22data uictorem C 23 ex-neque in mg.D extantibus CEM 24 ut neque E 25 se s.l.DFm2. om. EM nescite os ere uolui C se eo G se om.Fml resolui E 26 quo B 27 natura. om. A sic] si CM de om.G fiet E ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 20 )