De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sinceritatem tuam erga nos, Renate frater carissime, et fraternam beniuolentiam ac mutuae dilectionis affectum probatum quidem et antea tenebamus, uerum nunc probatiorem nobis amica diligentia diligentia, quod mihi duos libros eius quidem hominis, quem penitus ignorabam. nec tamen ideo contemnendi, Vincentii Victoris — sic enim praenotatum ibi nomen eius inueni — proxime praeterita aestate misisti, quamuis mihi eo quod absens fuissem in autumni fine sint redditi. quomodo enim tu carissimus meus posses ucl deberes in meam non perferre notitiam, cum in manus tuas uenissent cuiuslibet hominis qualescumque litterae licet ad alium scribentis, ubi tamen nomen commemoraretur et legeretur meum, ita ut contradiceretur uerbis meis quae in quibusdam opusculis edidissem? hoc itaque fecisti, quod sincerissimus et dilectissimus amicus meus facere debuisti. [*]( AVRELII AVGVSTINI EPI DE NATVRA ET ORIGINE ANIMAE AD RENATVM AMICVM LIB I. A AVRELII AGVSTINI EPI DE NA- TVRA ET ORIGINE ANIMAE. AD RENATVM LIBER 1 AD PETRVM PRBM EPiSTOLA I AD VINCENTIVM VICTORE LIMRI DVO Ii EXPLICIT LlBER DE ANIME QVANTITATE AVRELII AGVSTINl EPISCOPI DE NATVRA ET ORIGINE ANIME AD RENATVSI LIB PRIMVS AD PETRV PRESBITERVM EPISTOLA AD VINCENTIV VICTOREM LIB II C EIVSDEM INCIPIT AD KENATVM D EXPLI- CIT EPLA SCDA AD OPTATV DE NATVRA ET ORIGINE ANIME SCI AVG INCIPIT EIVSDE AD RENATVM DE EADEM RE E Incipit liber sci augustini ad reuatum do natura et origine animae F aurelii augustini epi ilo natura et origine animę ad renatum liber primus incipit G Explicit soliloquiorum lib II do gratias finit am. Ad reuatii lib de origine animv incip augustini epi M 3 fraterna M beneuolentuim E acfectum M 5 eius quidem] eiusdem M 7 uicontii C nincenti E 8 proxima EG 11 non] uel A 12 qualiscumque M latore Mml ad ex ab R ibi ABCG ta M 15 fecisti om. G sincari simus C )

304

Sed hinc angor paululum, quod adhuc tuae sanctitati minus quam uellem cognitus sum, quando quidem putasti me sic accepturum, quasi tu mihi iniuriam feceris notum faciendo quod alius fecit. quantum autem hoc absit ab animo meo, uide, ut ne ab illo quidem me passum iniuriam conquerar. cum enim aliter quaedam quam ego saperet, numquidnam debuit reticere ? unde mihi gratum esse debet, quod ita non tacuit, ut id etiam legere possimus. debuisse quis dixerit eum scribere potius ad me quam ad alterum de me; sed quod mihi esset ignotus, non est ausus se mihi ingerere in meorum refutatione dictorum. nec consulendum me putauit, ubi sibi uidetur minime dubitandam, sed plane cognitam et certam tenere sententiam. obtemperauit autem amico suo, a quo se, ut scriberet, dicit esse conpulsum. et si quid inter disputandum, quod in meam contumeliam redundaret, expressit, non eum conuiciantis uoluntate crediderim, sed diuersa sentientis necessitate fecisse. ubi enim mihi animus erga me hominis ignotus est et incertus, melius arbitror meliora sentire quam inexplorata culpare. fortassis enim amore mei fecit sciens ad me peruenire posse quod scripsit, dum in eis rebus errare me non uult, in quibus se potius errare non putat. et ideo debeo etiam eius habere gratam beniuolentiam, cuius me necesse est inprobare sententiam. ac per hoc in eis quae non recte sapit adhuc leniter corrigendus mihi uidetur, non aspere detestandus, praesertim quia, sicut audio, nuper catholicus factus est, quod ei gratulandum est. caruit enim Donatistarum uel potius Rogatistarum diuisione et errore, quo antea tenebatur, si tamen catholicam ueritatem sicut oportet intellegat, ut uere de illius conuersione gaudeamus. [*]( 2 sim A 3 quçsi A 5 nec b conquerar] coequaret A coaequarer BFmlG cocquarer C 6 aliter] utiliter ABCF, b in mg. quaedam om.E ergo C nuqua ABCFG 7 retinere M tacui BGM 8 deberes quidem tu (tu om. A) tautum scribere ABFG deberes tu quidem tantum scribere C deberet Id 9 alt. ad om. E de] ad G sed] add. illc b 11 dubitandum ABCFbd 13 scribere C 15 cui*ciantis M 17 incertis A me incertus M 18 inexeplorata C enim om. Bml G amorem ei BC 19 scientes C possit B 20 me non] nemo M 21 menes see C 24 odio E 25 gratulandus C 26 rogatistarunt A rogat istaru Fm1 detinebatur E )

305