De Natura et Origine Animae
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Quod uero \'eam non spiritum, sed corpus esse\' contendit, quid aliud uult efficere quam nos non ex anima et corpore, sed ex duobus uel etiam tribus constare corporibus? cum enim \'spiritu, anima et corpore constare nos\' dicit et \'omnia [*]( 16 cf. Gen. 2, 7 25. 28 Vinc. Victor ) [*]( 1 faciendo] faciem de C de qua facit] ad ea que fecit E 2 natura sit E motabilis M mutaG 3 ipso—quam om.G 4 operandum C 5 aom.C 6 de flatu] dei flatu b 7 ipso G ut] au M 9 de isto aere ducit] aestuare duc M (signo transp. add.) 11 exiguandam B exiguā∗dum G quandam om.BG 12 refundaret A illi E 13 facit M esse M se ipso E 16 quod C eis BC contrudantur E 18 faceret-factum om. M opinemur ex opineturE opineturG 19 se om.E eum om.ARCFGbd se ipso A 23 re alia d 28 sps A spm M nosj n M )
Illud plane quis ferat, quod in secundo libro, cum quaestionem difficillimam soluere conaretur de originali peccato, quatenus ad corpus animamque pertineat, si anima non de parentibus trahitur, sed a deo noua insufflatur, hanc ergo tam molestam et tam profundam enitens enodare quaestionem: merito, inquit, per carnem priscam reparat habitudinem, quam uisa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari. cernis nempe hominem ausum suscipere quod uires eius excedit in tam immane praecipitium decidisse, ut diceret inquinari animam meruisse per carnem, cum dicere nullo modo possit, unde hoc meritum traxerit ante carnem. si enim a carne incipit meritum habere peccati, dicat, si potest, unde ante peccatum suum carne meruerit inquinari. nam hoc meritum, quo in carnem peceatricem missa est, ut inquinaretur ex illa, profecto aut ex semet ipsa habuit aut — quod a uero multo amplius abhorret — ex deo. ex carne quippe meritum non potuit habere ante carnem, quo merito inquinanda mitteretur in carnem. si ergo a semet ipsa hoc meritum habuit, quomodo habuit, quae ante carnem nihil mali fecit? si autem hoc meritum ex deo dicitur habuisse, quis hoc audiat, quis ferat, quis dici inpune permittat? non enim hoc loco quaeritur, quid meruerit, ut iudicaretur danmanda post carnem. sed quid meruerit ante carnem ita damnari, ut inquinanda mitteretur in carnem. explicet hoc, si potest, qui est ausus dicere inquinari animam meruisse per carnem. [*]( 12 Vine. Victor ) [*](2 quanta-potius DmZ in mg. 5 cum om. M 7 quod] cu M 9 qua- tinus EFm2 11 nitens Ebd 12 priscam—carnem om. G 13 āmisse M 14 que ABC 15 susciperat A eius om. E 1G animam inquinari R ama M 18 enim] au E 20 meruerat E meruit M quod D carne peccatrice ABCEFG 21 exemetip.aa M 22 a otn.A BCGbd aborret M 24 mittetur B si∗M 26 malefecit ABCFm1G 28 quod G 29 pr. carne.11 iuquinandā. Dm1M ) [*]( 20* )