De Natura et Origine Animae

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Nam unde est, quod ita scripturas. de quibus loquitur, non curat aduertere, ut cum legerit homines esse ex deo. non eos etiam secundum corpus, sed \'tantum secundum animam et spiritum ex deo esse\' contendat? quod enim ait apostolus: ex ipso sumus, non uult iste ad corpus, sed tantum ad animam et spLitum esse referendum. si ergo ex deo non sunt corpora, falsum est quod scriptum est: ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. deinde ubi dicit idem apostolus: sicut enim mulie - ex uiro ita et uir per mulierem, exponat nobis iste quam propaginem significare noluerit, animae an corporis an utriusque; sed non uult \'esse animas ex propagine\': restat ergo, ut [*]( 8 cf. Ps. 48,13 15 I Tim. 1, 7 20. 29 Vinc. Victof \' 22 Act. 17, 28 24 Rom. 11,36 2G 1 Cor. 11, 12 ) [*](1 sic-instituit om. Dm1 3 negatiimus E 4 pr. et om. A C pr. nonG 7 ambicuis A R sum om. D pee. ins. sum bd 9 seire nondmnO noudum me scirc M praenuntio M 10 decorare M lliustumF rephendens E 12 pro maledictum.4 pecoribus in mg. E meneo C 13 pr. quod otn. M 16 locuntur CDEFG 18 istaC 20 eos om. M 21 spm esse referendum; Si ergo ait apls. ex ipso su; Non uult iste ad corpus quod scriptu e A agit C 24 pr. est] esse C 26 idein (s. L) aph idem B apostolus idem G idem om. M )

327
secundum ipsum atque omnes, qui animarum propaginem destruunt. corpus tantum masculinum et femininum significarit apostolus dicens: sicut enim mulier ex uiro ita et uir per mu lierem. quia mulier ex uiro facta est, ut etiam uir per mulierem postea nasceretur. si ergo haec apostolus dicens non etiam animas et spiritus, sed tantum corpora utriusque sexus uolebat intellegi, cur continuo subiunxit: omnia autem ex deo. nisi quia et corpora ex deo? ita quippe ait: sicut enim mulier ex uiro ita et uir per mulierem. omnia autem ex deo. eligat ergo iste unde sit dictum. si do corporibus. profecto et corpora ex deo sunt. quid est ergo. quod ubicumque iste in scripturis legit \'ex deo\', quando de hominibus agitur, non et corpora, sed tantum animas et spiritus uult intellegi? si uero quod dictum est: omnia autem ex deo, et de corpore utriusque sexus et de anima ac spiritu dictum est, ergo secundum omnia est mulier ex niro; mulier enim ex niro, uir per mulierem, omnia ex deo. quae \'omnia\' nisi de quibus loquebatur, id est et ille uir, ex quo mulier, et illa mulier, quae ex uiro, et ille uir. qui per mulierem ? neque enim ille uir per mulierem, ex quo uiro mulier. sed uir. qui natus est postea ex uiro per mulierem. quemadmodum hodieque nascuntur. ac per hoc si, cum ista diceret apostolus, de corporibus loquebatur, procul dubio corpora utriusque sexus ex deo. porro si non uult ex deo esse hominum nisi animas et spiritus, profecto etiam secundum animam et spiritum mulier ex uiro et nihil iam relinquetur eis qui contra animarum propaginem disputant. si autem ita diuidit, ut dicat mulierem ex uiro esse secundum corpus, ex deo autem secundum animam et spiritum, quomodo erit uerum quod ait apostolus: omnia autem ex deo, si mulieris corpus ita est ex uiro. ut non sit ex deo? quapropter ut apostolus potius [*]( 3. 7. 8. 14. 30 I Cor. 11, 12 ) [*]( 1 propagine M 2 significaret ABCRFG significauerit bd 7 subiuxit A mbiuncxitC 8 exdeo—et uir in ras. M 121eget F 13 alt. et om. A 15pr. et om. A 17 mulicr—uiro om. E omnia autem d 18 idem et ille B (et s. I. ml),G 20 uir] add. qui D 21 mulier] add. et illa mulier A est om.C 22 si om. E si cum] sicut C 24 utriusque scxus sunt6 pr. ex] a E esse ex deo bd 26 ex uiro č F (P s. I.) requiretur F 27 propagationem D 29 ait om.b )
328
uerum loquatur, quam iste apostolo praeferatur, mulier ex uiro est siue secundum solum corpus siue secundum totum. quo constat humana natura — nihil enim horum tamquam certum affirmamus, sed quid horum uerum sit adhuc quaerimus — et uir per mulierem, siue ex patre tota hominis natura ducatur, quae per mulierem nascitur, siue sola caro, unde adhuc quaestio est, omnia tamen ex deo, unde nulla quaestio est, id est et corpus et anima et spiritus et uiri et mulieris. etsi enim non ex deo nata uel tracta sunt uel manarunt, ita ut eius naturae sint, tamen ex deo sunt. a quo enim creata, condita, facta sunt, ab illo habent ut sint.